Latin
1132.1 to 1132.4
Ficino, Opera omnia 1132.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quam sanè notionem hic ciuilem sapientiam, in Menone propriori uocabulo uaticinium quoddam nominat, ciuiles que uiros furentibus comparat. Sępè etiam ait, nunquam à malis genus hominum cessaturum, nisi aut legiti mi Philosophi dominentur, aut ij qui gubernant rempublicam diuina quadam sorte phi losophentur. Hoc autem libro cum Socrates in sua membra sapientiam distinxisset, &hanc ciuilem sapientiam sub quadam ironiae specie, nec à ciuilibus uiris, nec à se ut à Philoso pho contemplationi dedito Theagem adipisci posse dixisset, subiunxit tentandem esse uim dę monis, &denique uoluntatem Dei precibus exorandam, quasi illine ista discantur, &Dei prouidentia per medios spiritus, saepe hominibus agendorum oracula pandat. Eos autem ministros, qui Deiiussu bonorum ciuium &legitimorum principum mentes ad bene gubernandum illuminant, Dionysius Areopagita principatus nominat. Esset hic fortasse de dęmone Socratis disputandum, sed argumenti breuitas prohibet. Quinetiam Maximus Tyrius, &Hermias, &Apuleius de hoc abunde disseruerunt. Inducit autem hic tres Plato personas, Demodocum ciue Atheniensem, unà cum filio suo Theages sapientiam affectante, &Socratem. Incipit uerò à Demodoci petitione dialogus. In Menonem de uirtute, Epitomae VATVOR esse argumentationum genera, quibus Plato utitur, exemplum inductionem, ratiocinationem, &enthymema, &quo pacto fiant, satis in Al cinoi compendio, quod &nos traduximus, declaratur. Vbi etiam tres Platonicorum dialogorum species inuenimus. &qui argumentationibus in una quaque diologi specie uti soleat. Aut enim solum inquirit, falsaue confutat dialogus, aut so lum uera exponit ac docet, aut in utroque uersatur. Primus inquisitiuus &cotentiosus. Exposiuuus alter. Postremus mixtus est dictus. Meno autem licet mixtus sit, maiori ta men ex parte contendit &confutat, &omnes argumentationes attingit. Vt nisi qui ex alijs Platonis dialogis, qui ad expositionem magis, quam ad disceptationem pertinent, sensa colligat &Menoni huic adijciat, difficile summam disputationis huius elicere possit, est autem haec, quid uirtus sit, &quomodo nobis adsit, inquirere.