Latin
1132.5 to 1132.8
Ficino, Opera omnia 1132.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Id Socrates efficit, dum quatuor Menonis, Aristippi, Gorgię, et Prodici de uirture definitiones confutat, et desi nitionem suam post illas inductam geminis obiectionibus retractat. Veritas quippe ex redargutione falsitatis elucet. Est autem hominis uirtus assectio siue habitus animę, quo potentia naturalis eius quàm optime suum opus exercet, quae definitio in libris de Re publica traditur. Opus cuiusque potentię tunc optime exercetur, cum ad finem suum diri gitur. Quod ad sinem confert, utile dicitur. Merito igitur in hac disputatione commune uirtutis officium id esse traditur, ut, &actiones, &ea quibus agendo utimur, utilia reddat Illa itaque definitio huic dialogo consonat, cunctisque uirtutibus est communis. Virtutum profecto species plures sunt, pro uirium animae &actuum diuersitate, in quibus una ta mem quę dicta est communis uirtutis ratio semper inspicitur. Prima uis animę mens est, cuius actus est perpetua contemplatio ueritatis. Secunda ratio, cuius actus ueritatatis inuestigatio. Tertia phantasia, cuius actus collectio eorum, quae sensus eius nuncij porrigunt, pero illa discursus. Atque hae sunt uires animae, quae cognitiuae dicuntur. Restant. tres aliae, quas appetitiuas uocant. Voluntas, &irascendi uis, &concupiscendi. Volunta tis actus, appetere quae mens &ratio porrigit. Irascibilis, aggredi quae ratio &phantasia proponit. Concupiscibilis actus, adsciscere quae phantasia sensusque obijciunt. Sex insu per istis duae subijciuntur, mouendi &nutriendijuigor, sed hae cum superioribus, aut ni hil, aut uix, &parum admodum in uirtute communicant. Affectio mentis quae contem plationem perficit, sapientia est, quae rationis indaginem, scientia atque prudentia. Scien tia quidem indagationem eorum quae natura facit, prudentia consultationem in ijs, quae nos aginus, Quae phantasiae discursum opinio recta, quam sagacitatem quidem uocant. lustitia uoluntatem &liberalitas. Irascibilem fortitudo eiusque pedissęque. Concupiscibilem continentia simul &temperantia. His omnibus id est commune, ut qua libet earum sit affectio actum potentiae naturalis perficiens, dum decorum reddit &utilem ad finem ultimum in consequendum. Variae uerò uirtutes diuerso modo habentur. Sapientia quidem natura, est enim aeterna rationum omnium in mente complexio, perpetuusque ueritatis intuitus. Scientia per doctrinam Philosophiae quae reminiscentiam praestat, acquiritur, dum ratio quae pennas olim abiecit, ad mentem conuersa reminiscendo iterum alas recu perat. Prudenta doctrina simul, &longo usu rerum aduenit.