Latin
1133.1 to 1133.3
Ficino, Opera omnia 1133.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Recta opinio exemplis, au thoritate, inductione, sorte. Iustitia fortitudoque &temperantia, caeteraeque morales uirtu tes prudentiae rectaeque opinionis legibus &exercitatione legitima perficiuntur. Vnde duo haec moralium uirtutum principia Plato posuit, prudentiam &rectam opinionem. Quamobrem prudentia saepè numero totius moralis uirtutis apud Platonem nom ac usurpat. Est &uirtus quaedam ad rectam opinionem attinens, qua legitimi principesm ciues, in agendo honesti, contemplationis tamen expertes bonum publicum curant, quaen ciuilem peritiam nominant. Eamque Plato facultatem, &in Theage, et in praesenti Mene ne, haud aliter quàm sorte diuina, dari ciuilibus hominibus disputat. Hac igitur summula quis mentem Platonis in Menone colliget, &huiusmodi praemissa distinctione contradictiones renuet, obiectionesque uitabit. Disputationem uerò illam de reminiscentia geometricisque figuris in argumento tractare idcirco non placuit: quoniam non ut prin cipalis, sed ut accessoria est inserta. Argumentum autem summam rei caputque requirit. Singula quippe discutere non argumenti, sed commentarij potius est, officium. In Alcibiadem primum, uel de natura hominis, Epitomae. ANDIDISSIMVS Platonis nostri liber, qui Alcibiades primus inscribitur, Alcibiade ipso uenustior, et omni carior auro, quid homo est, quid eis officium docet. Est autem homo, anima rationalis, mentis pauiceps corpore utens. Ex hac definitione illius officium trahitur trifariam distributum. Vt enim rationalis anima est, in seipsam circulo quodsi ratiocinationis sese animaduertendo reflectitur. mentis particeps, in diuinam mentem uelutriuulus in fontem suum refluit. Vt utens corpore, humanis negotijs gubernandis incumbit. Perfectum igitur &absolutum hominis officium est, puimo quidem ut naturam suam animaduertat, deinde ab illa tanquam ab imagine &affectu diuinam mentem exemplar eius &causam conuertatur. A qua hominis animus illustratus, ipsum bonum, ipsum utile, ipsum pulchrum, ipsum iustum intelligit, suumque bonum, utile, pulchrum, iustum perfectè comprehendit. Vnde quidbonum quidutile aliorum hominum quibus cum uersatur, quibusue imperat, noscit.