Latin
1134.5 to 1134.8
Ficino, Opera omnia 1134.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientiam, hoc est ueritatis diuinae cognitionem, quam dare solus Deus potest, quam accipere solus animus pulcher, id est temperatus, purus, candidus ualet. Quid poscit in primis? ut dignum sapi entia faciat, temerarij nempe hominis est, munus aliquod quo indigus est petere. Quis diuina sapientia dignus? qui lumen eius ferre paratus est, quis paratus? qui per continentiam primo, deinde per temperantiam, postremo per sanctimoniam, id est ciuilem, purgatoriam purgatique uirtutem animi, sic animum expiauerit, ut pulcher, hoc est purus omnino nitidusque euaserit, &uirtutem iam exemplarem, diuinam scilicet sapienti am solam, utpotè thesaurum omnium diuitiarum optauerit. Idcirco Socrates Deum pa trem omnium &ministros eius amice aspirare precatur, ut illorum benigno, proptioque fauore purgatus euadat. Corporea uerò, &externa leuiter pertransit, eligens illa sic habere, ut tranquillam puritatem animi non impediant. Deinde pulchritudine hac iam parta, optat ut sapientiam solam, hoc est Dei cognitionem esse opulentiam omnem suf ficientiamque aestimet, solamque sitiat. Postremò quasi per antè dicta paratus fulgidum hoc aurum diuinae sapientiae postulat. Neque id superbè: neque remissè tamen. Minimam quip pe ueritatis cognitionem intemperati homines sortiuntur, summam &infinitam in seipso Deus amplectitur, magnam uerò &lam uirtemperans adipiscitur. Tantum igitur huius auri postulauit, quantum solus ferre uir temperans ualet. Hoc equidem esse aurum ignitum arbitror, quod emendum loan. in Apoc. praecepit. In Minoem, uel de Lege, Epitomae. NOS de lege requirit, ut quid lex communiter, quot eius species, unde sit, pascis comprehendamus. Si quis Platonis uerba in hoc libro De lege, &inlibris de legibus, nec non de Rep. diligenter aduertat, sic legem uniuersali definitione describet. Lex est uera gubernandi ratio, quae ad finem optimum per commoda media gubernata dirigit, transgredienti poenam, obedienti premium statuens.