Latin
1135.1 to 1135.4
Ficino, Opera omnia 1135.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit ut institututiones principum cum uerę non sunt, nec ad optimum recto calle proficiscuntur, leges minimè sint, sed decreta, edicta, instituta potius sint quàm leges, A lege namque legi timum, à legitimo iustum; à iustobonum, rectum, uerumque opus saepenumeto nomina tur, propterea legem ueram bonamque esse necesse est. Sequitur etiam ut lexaeterna sit, ac penitus immutabilis, &apud omnes gentes eadem de eisdem, si hoc modo uera sitnam quę temporibus locisque &opinionibus permutatur, non lex, sed institutio nuncupatur: Legis autem species, ut ex Timęo, Phaedroque, &Gorgia colligitur quatuor sunt. Prima diuina quàm prouidentiam Plato uocat. Secunda coe estis, quàm fatum, Tertia mouens, quàm naturam. Quarta humana, quam prudentiam naturalem. Prima in mente diuina, quam Saturni legem Orpheus &Plaro esse uolunt. Secunda in superiori animamundeparte, quàm louis. Tertia in mo uente inferiorique illius potentia, quam primae Ve neris. Postremo in hominis mente, quam secundae Veneris legem uocant. Prima à sum mo bono quod supra mentem est, profluit. Secunda à mente &summo bono. Tertia à sum mo honnon, mente, &uniumersali anima. Quarta à summo bono itidem, &mente, &anima. Omnes uerò ad ipsum bonum iterum reflectuntur. Prima in ideis, circa summon bonum suprà rationes. Secunda, in rationibus, circa ideas, supra semina. Tertia in seminibus, cir ca rationes, supra formas. Quarta in notionibus, circa rationes, super actus &artes, quam regiam legem appellant superni regis imitatricem. Vnde uerò lex proficiscatur, ex iis quae dicta sunt elicitur. Ab ipso quippe rerum principio omnes, sed nario modo ui dicium est, manant. Quamobrem omnes illustres conditores legum inuentionem legum in Deum, sed per diuersa nomina atque media retulerunt. Zoroaster Bactrianis Persisque leges tradens, in Horomasim. Trismegistus Aegyptijs, in Mercurium. Moyses ludęis rectissimè in parrem totius naturae Deum. Minos Cretensibus, in louem. Charondas Cathaginensibus, in Saturnum. Lycurgus Lacedaemonijs, in Appollinem. Draco &Solon Atheniensibus, in Mineruam. Pompilius Romanis, in Aegeriam. Mahometus Arabibus, in Gabrielem. Zamolxis Scythis, in Vestam. Plato noster Magnesijs &Siculis, in louem, &Appolli nem Arcadibus autem, &Thebanis, &Cyrenaicis leges postulantibus, denegauit. In Entyphronem, uel de sanctitate, Epitomae, THYPHRO totus in confutatione uersatur.