Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 1135.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia amntur amantum est, non tamen quia amatum: amatur, quoniam non idem est omnino sanctum atque amatum. Neque enim sanctitatis ratio in ipso amatum esse, sed ipsa potius retributione ac deuotione consistit. Praeterea cum dicitur, Sanctitatis cura ministra Dei, uerum quoque dicitur. Sed ad quod opus Del ministra? Ad conuersionem animae. Opus enim Dei est, creare, conuertere, purgare, illuminare, perficere.