Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 1136
Unproofread scanNot analysed yet
Cum primum per pietatis instinctum inspirando conuertere Deus ad se incipit animum, illa ipsa assensi, qua sese libenter in conuertentem Deum animus ipse restituit, sanctitas nuncupatur, quae quidem ministra Dei est ad conuersionem perficiendam. Additur postremo. San ctitas scientia uouendi, &sacrificandi Deo hoc maximè ad teligionem pertinet, quae sanctitatem, ut diximus, comitatur. Vou endo petit, sacrificando dat. Quid petit à Deo? seipsum. Quid Deo dat? seipsum. Ideam si quae in mente diuina est petit, quam Mercu rius petijt a Pimandro. Dat autem naturam suam ideae participem. FICINI FLO