Latin
1143.1 to 1143.3
Ficino, Opera omnia 1143.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIX. Iuisio passio quaedam est non qualitatis, uel uirtutis propriè, sed quantitatis, postquam erOgo diuisisti corpus uniforme, uides partes semper inaequales toti, nec inter se semper aequales, qualitate tamen, &uirtute consimiles. Ipsa magnitudo, aequalitas, paruitas, ideales ad quantitatem pertinere uidentur, quantitatis enim notionem necessariò secum afferunt, neque ra men sunt conditione corporea diuisibiles, itaque multò minus ideae reliquae sunt partibiles, sit autem, si uis, ipsa magnitudo idealis, ita partibilis, participabilisque per partes, sicut moles quaedam, cuius partes sint toto minores atque paruae, duo statim sequentur absurda. Primum quidem quod ipsa ratio magnitudinis ex oppositis, paruisque constabit, perinde ac si calor ipse igneus confletur ex frigidis. Secundum, quod haec multa, quae apud nos magna per participationem ipsius magnitudinis denominari solent, facta iam eiusmodi sectione magnitudinis illius in partes paruas, certè per paruitatem enim quandam quęlibet potius quàm per magnitudinem magna ineptè nuncupabuntur, sed profectd idealis illa magnitudo non molem primo solumque decernit. sed excellentiam, &hanc quidem communissimam, qua et incorporea se inuicem uirtutibus supe rant, eisdemque corporea prorsus excedant, qua rursus, &hic inter se corporalia non uirtutibus solum, sed dimensionibus quoque superant. In idea quidem illa non partes multae sunt, sed uires, in cunctis uiribus proprietas eadem, quae quidem ipsa magnitudo uocatur. uires quidem sequentibus deinceps factis inde magnis. gradatim alijs distribuit alias, idealem uerò proprietatem consimilem, &eandem. Post magnitudinem idealem consideramus idealem aequalitatem scilicet rationem quandam intellectualem, tam exemplarem, quàm conciliatricem, uniuersę congruitatis &proportionis harmonicae, aequalitatisque cuiuslibet, quae quidem ratio idealis secundum totam proprietatem suam, quamuis non lecundum uirtutes omnes in omnibus aequalibus inuenitur, si fingas ipsam quasi mo lem aliquam in duas diuidi partes inaequales toti, quando participatur à duobus aequalibus, absurdè confiteri coperis aequalitatem ipsam per inaequalitatem quandam, aequalia facere, quandoqui dem in duo membra inaequalia toti diuiditur necessariò ut caetera per ipsius participationem inter se reddantur aequalia. Post aequalitatem Parmenides circa paruitatem exercet adolescentem.