Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1143
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla quidem rerum nostrarum totam capit ideae uirtutem, scilicet aeternam illam efficaciam indiuiduam prorsus essentiam, uitam intelligentiamque perfectam, quaecumque in eadem specie sunt idealem proprietarem illi speciei concessam aequè capiunt, sic ergo non corporali quidem modo, sed alia ratione idea est tota in quolibet, &non tota. Item cum in seipsa consistat, potest per poenitentiam tota simul multis inter se disiunctis adesse, quod sanè neque corpori certum deinceps locum requirenti, neque uirturi corporali, quae certo cuidam subiecto est addita, competere potest. Socrates igitur tanquam ad idea rum contemplationem naturalem aptus, uerò quidem putat totam multis ideam quoquomodo simul adesse posse, atque ad modum quendam praesentiae in corpore annititur, sed non prorsus assequitur. Praeterea ideam diurno lumini comparans, rectè uaticinatur, sed suspicans lumen ita per aerem extendi sicut calor, &sicut uelum extensum super multorum capita, similiterque ideam multis adesse, redarguitur à Parmenide dicente, sic ideam non totam cuique, sed per partes sui alias alijs rerum partibus affuturam, ut compellat adolescentem accuratius respondere Ipsa magnitudo, aequalitas, paruitas, ideales, non participantur conditione quadam in partes diuisibili.