Latin
1149.4 to 1149.6
Ficino, Opera omnia 1149.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc fugere cupis, qui suis te flammis adurit: huic etiam cupis hę rere, ut ipsi te possidenti proximus ribi quoque cohęreas. Teipsum miser extra te quaeris, haeresque raptori, ut captum quandoque te redimas. Amare quidem nolles insanè, quia emori nolles: nolles etiam non amare, quippe qui coelestium simulachro iudicas seruiendum. Quapropter hac alteratione fit, ut singulis cut ita dicami momentis arescat amor &reuirescat. Ponitur etiam à Diotima inter sapientiam &ignorantiam medius. Porrò amor, quae pulchra sunt sequitur. Omnium pulcherrima sapientia est. Appetit igitur sapientiam. Qui sapientiam apperit, eam omnino non possidet. Quis enim praesentia quaerat? Neque etiam caret omnino. In eo enim uno saltem est sapiens. quod suam inscitiam recognoscit: qui uerò ignorare se nescit, tam res ipsas, quàm suam ignoret inscitiam, neque scientiam expetit cuius est sese nescia expertem. Amor igitur sapientiae, quia partim sapientia priuatus est partim est sapiens, inter sapientiam ignorantiamque locatur. Haec inquit Diotima, est amoris conditio. ipsius autem pulchri, id est supremae pulchritudinis natura est, ut delicatum sit, perfectum, atque beatum. Delicatum, in quantum sua quadam suauitate ad se allicit omnium appetirum: perfectum, in quantum, quae illexit accedentia illustrat radijs suis &perficit: Beatum, in quamtum illustrata bonis implet aeternis. Quae utilitas amoris ex eius definitione