Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1149-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. POstquam uerò, quae sit amoris origo, &qualis ipse sit. Diotima enarrauit, iam quorsum tendat &ad quid conducat hominibus, aperit. Omnes quidem bona habere cupimus: nec habere solum, sed semper habere. Singula uerò mortalium bona mutantur, atque deficiunt, ac cito cuncta uanescerent, nisi abeuntium loco noua quoridie fierent. Vt ergo bona semper nobis quoquo modo perdurent, pereuntia cupimus recreare. Generando recreatio fit. Hinc innatus est omnibus generationis instinctus. Generatio autem cum mortalia diuinis continuatione similia reddat, munus est profectò diuinum. Diuinis urpote pulchris, deformia contraria sunt: formosa similia &amica. Idcirco generatio diuinum opus in eo, quod pulchrum est perfectè, &facilè consummatur, in contrario contra. Quapropter generationis ille conatus formosa poscit, contraria refugit, Quid hominum amor sit postulatis? ad quid conducat? Cupido generationis in pulchro obseruandam uitam mortalibus in rebus perpetuam, hic hominum in terra uiuentium amor est, hic no stri finis amoris. Enimuerò eo ipso in tempore, quo animalium unumquodque uiuere dicitur, idemque esse, ut à pueritia ad senectutem, quamuis idem dicatur, nunquam tamen in se eadem continet, sed nouum semper efficitur, ut Plato inquit, &uetera exuit secundum pilos, carnem, ossa, &sanguinem, &corpus penitus uniuersum. Neque in corpore solum, sed etiam in anima, id contingit. Mores, consuetudines, opiniones, cupidines, uoluptates, dolores, atque timores iugiter permutantur, nec aliquid ex istis idem &simile perseuerat, priora quidem abolentur, noua succedunt atque adolescunt. Quinetiam quod mirabilius est, scientiae quoque non solum aliae euanescunt, aliae surgunt, neque semper secundum scientias ijdem sumus, uerumetiam una quaeuis scientiarum ferme idem patitur. Meditatio enim &reminiscentia, quasi prętereuntis scientiae resumptio est. Obliuio namque scientiae exitus esse uidetur. Meditatio uerò nouam semper memoriam abeuntis loco resti tuens, scientiam seruat, ut esse eadem uideatur.