Latin
115.1 to 115.4
Ficino, Opera omnia 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter causa, quae subiectum aliquod gradatim magis magisque praeparat, ob id praeparat, ut formam inducat substantialem atque praecipuam, &subiectum illud secundum communem naturae ordinem, quemadmodum praeparationis illius fit particeps, ita &principalis formae capax effici potest. Deus qui uirtus ipsa exemplaris est, animae humanae speciem afficit ab initio seminibus quibusdam incitamentisque uirtutum, per quae humanis uirtutibus, id est, ciuilibus purgatorijs, purgati ani mi ad exemplares diuinasque uirtutes commode praeparantur. Quod tres eiusmodi uirtutes humanae praeparationes sint ad diuinas, ex eo conijcimus, quòd ex diuinis inserun tur nob S &excitantur, quòd illarum imagines sunt ita perspicuae, ut per ipsas agnoscan tur illae, quòd ad illas gradatim magis magisque accedunt, quòd ita nos afficiunt, ut in his non quiescamus, sed afficiamur ad illas. Ergo &Deus immortali diuinae uirtutis habitu animae speciem formare quandoque debet, &animae species formari potest. Decimum quintum signum, quòd animus summam expetit opulentiam &uoluntatem. LAp. VII. Ccedit quod uitam Dei opulentissimam &iucundissimam posuimus. Nam so lus ille summa est opulentia summaque uoluptas, qui fons est bonorum omnium, nullius egenus. Si ergo summam opulentiam et uoluptatem summam omnes A expetunt homines, dij expetunt fieri. Non certa quaedam rerum aliquarum possessio, aut species aliqua uoluptatis sufficit homini, quemadmodum caeteris animan tibus, sed paulum quid in ijs adeptum se putat, donec restat aliquid uel minimum acqui rendum. Quamobrem prudentes uiri existimantes opulentiam Dei gaudiumque in solis intelligentiae honestatisque thesauris reuera consistere, sola haec cupiunt, sed ad summum. Imprudentes autem homines opinantes marestatem diumam bonis insuper corporalibus perflui, apperunt insuper corporalia, &ad summum. Constat autem eos neque necessitatis, neque commoditatis corroralis grata duntaxat talia quaerere. Nempe etiam si arbitrentur habere se quantum sufficiat ad uiuendum, &quantum ad uiuendum iucunde &co piose, nondum tamen cessant accumulare thesauros, &oblectamenta exquesitissima di ligenter inquirere, quod Midas, Sardanapalus, &Xerxes demonstrauerunt. Ille thesau ros in immensum accumulabat, hi summa premia proponebant illis qui noua quotidie inuenirent oblectamenta.