Latin
314.5 to 314.6
Ficino, Opera omnia 314.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Expugnant &subigant pro uiribus omnes, qui eos posse quandoque ex sua sede, &dignitate depellere uideantur. Diuinam praeterea temperantiam quis non cupiat? Prudentes ita moderari motus animi student, ut nulla ex parte dissideant, imprudentes &corpus, &res suas ita compo nere, ut animum non perturbent. Vtrique integram expetunt animi sui concordiam, &prudenti quidem res succedit quandoque, imprudenti nequaquam. Denique sic ut caeterarum rerum omnium, ita quatuorharum uirtutum summae in Deo sunt rationes, adeò, ut summa prudentia Deus sit, summa iustitia, &reliqua summa. Viri autem harum uirtutum studiosi summam earum expetunt rationem, dum nihil quod ad ipsarum consummationem pertineat, sibi uolunt deesse. Id omnes optant homines, licet alij alia proficiscantur uia. Omnes igitur Deum quaerunt. Quaerunt autem illi Deum rectissimo calle, qui primo per ciuiles uirtutes affectus animi secundos amputant, deinde per uirtutes purgatorias eos extirpant, tertio loco per uirtutes animi iam purgati affectus primos insuper moderantur, quibus temperatis, denique uirtutibus exemplaribus, quae sunt in Deo formentur. Formari uerò quandoque uirtutibus exemplaribus proculdubio possumus. Nam praeparatio siue affectio formam habitumque respicit, atque certa quędam affectio certum habitum.