Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1150-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc utique pacto, quaecunque in animo, uel corpo re mutabilia sunt, seruantur, non quia semper omnino eadem sint, hoc enim diuinorum est proprium, sed quoniam quod tabescie &abit, &nouum, &simile sibi relinquit. Hoc certè medio mortalia immortalibus redduntur similia. Est igitur in utraque animae parte, tum ea quae ad cognitionem spectat, tum ea quae regitur corpus. amor generationis innatus ad uitam perpetuo conseruam dam. Amor qui in hac parte est ad corpus regendum accommodatus statim ab initio nos impellit, ad cibum potumque sumendum, ut his alimentis generentur humores, quibus quod à corpore iugi ter defluit, resumatur. Qua generatione nutritur corpus &crescit, adulto corpore semen ipsum lacessit, &procreandae sobolis libidinem prouocat, ut quod in seipso semper manere non potest, re seruatum in prole sibi persimili maneat sempiternum. Amor etiam generationis parti animae cognoscenti tributus, efficit ut anima ueritatem, alimoniam propriam concupiscat, per quam suo modo nutriatur &crescat, ac si quid per obliuionem animo excidit, aut torquet propter desidiam &incuriam. recordationis &meditationis studio quasi regenerat, reuocatque in mentem, quod per obliuionem perierat, uel torpuent per ignauiam. Adultum uerò iam animum flagrantissima docendi atque scribendi stimulat cupiditate, ut scientia uel inscriptis, uel in discipulorum animis generata praeceptoris in elligentia, ueritas inter homines aeterna permaneat. Atque ita amoris beneficio cuiusque hominis tam corpus, quàm anima in rebus humanis, post mortem semper, superesse posse uideatur. Amor uterque pulchra sectatur. Nempe qui corpus tergit atque gubernat, corpus proprium ex epulis quàm delicatissimis, iucundissimis &pulcherrimis alere concupiscit, &prolem formosam cum speciosa foemina generare: &qui ad animum pertinet, cum ornatissimis grauissimisque disciplinis studet imbuere, ac scientiam suae simillimam scribendo ornato pulchroque in stylo edere, &docendo in animo quodam pulcherrimo generare: puro inquam animo, acuro &optimo. Animum quidem ipsum non cernimus: ideo neque eius inspicimus pulchritudinem. Corpus autem umbram animi, imaginemque uidemus: itaque ex eius imagine suspicantes in corpore formoso speciosum esse animum coniectamur. Quamobrem formosos homines libentius erudimus. De duobus amoribus, &quod anima nascitur praedita Ei .