Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 1151-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. VO autem modo huiusmodi sint in animo rationes, apud Platonem uidetur ambiguum. Si quis eos libros sequatur, quos iunior scripsit Plato, Phaedrum, Menonem &Phaedonem, putabit forsitan ita fermè illas esse in animi substantia pictas, tanquam in pariete figuras: quod in superioribus saepe, &à me, &à uobis est tactum: sic enim ibi uidetur innuere. In sexto autem de Republica libro, diuinus ille uir totam rem aperit, dicitque lumen esse mentis ad intelligen da omnia, eundem ipsum Deum, à quo facta sunt omnia. Solem namque Deum ita inuicem comparat, ut quemadmodum se habet Sol ad oculos, ita ad mentes se Deus habeat. Sol oculos generat. uimque illis pręstat uidendi. Quae frustra esset, &sempiternus obruta tenebris, nisi Solis lumen adesset corporum pictum coloribus &figuris: in quo oculus corporum colores uidet, atque figuras. Neque aliud quicquam nisi lumen oculus intuetur. Videtur tamen uaria intueri, quia lumen ipsi infusum uarijs externorum corporum formulis est ornatum. Hoc quidem lumen in corporibus reflexum, oculus percipit: ipsam uerò in fonte suo lucem minimè sustinet. Eodem pacto Deus animam procreat, eique mentem, uim ad intelligendum largitur: quae uacua esset atque obscurâ, nisi Dei sibi lumen adesset: in quo rerum omnium inspiciat rationes. Vnde per Dei lumen intelligit, atque ipsum diuinum duntaxat lumen agnoscit. Diuersa tamen uidetur agnoscere, quia sub diuersis rerum ideis &rationibus ipsum intelligit. Quando quis oculis uidens hominem, in phantasia hominis imaginem fabricat, diutiusque in ea iudicanda reuoluitur, mentis suae aciem tollit ad hominis ra tionem in diuino lumine existentem suspiciendam: inde scintilla in mente protinus emicat: ac reuera natura ipsa hominis intelligitur, atque de caeteris omnibus eodem pacto. Itaque per Dei lumen omnia intelligimus, ipsum uerò purum lumen eiusque fontem hac in uita uidere non possumus. In hoc planè tota animae consistit foecunditas, quod in eius penetralibus lux illa Dei fulget aeterna, rerum omnium rationibus ideisque plenissima, ad aquam anima quoties uult, uitae puritate, &summa stu dij intentione conuertitur, conuersa scintillis emicat idearum. Vnde amor erga masculos, unde erga foeminas