Latin
Cap. XIIII
Ficino, Opera omnia 1151-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. Ta praegnans hominum corpus, ut Plato uult, praegnans &animus &ambo amoris incitam en tis stimulantur ad partum. Caeterum alij, uel propter naturam, uel propter educationem ad animi foetus sunt, quà corporis aptiores: alij &quidem plurimi, contra. Illi coelestem sequuntur amorem, hi uulgarem. Illi natura idcirco mares. &illos quidem iam penè adultos potius quàm foeminas, aut pueros amant: quoniam in eis magis admodum uiget mentis acumen, quod ad discipli. nam, quàm illi generaturi sunt, propter excellentiorem sui pulchritudinem est aptissimum. Alij contrà, propter congressus Venerei uoluptatem, &corporalis generationis coactum. Quoniam uerô genitalis illa uis animi, utpotem cognitionis expers, sexuum nullum habet discrimem: natura tamen sua foties incitatur ad generandum, quoties formosum corpus aliquod iuditamus, contingit plerunque, ut qui cum masculis conuersantur, quo genitalis partis stimulos sedent, illis se misceant: Hi praesertim in quorum genesi. Venus in signo masculo, &cum Saturno fuerit, uel in Saturni finibus, uel Saturno opposita. Oportebat autem animaduertere genitalis partis illius incitamen ta, non irritum hoc iacturae opus, sed serendi &procreandi offitium affectare, atque à masculis ad foe minas eas traducere. Huiusmodi quodam errore nefarium scelus, illud exortum putamus: quod in legibus suis. Plato tanquam homicidij speciem acerrimè detestatur. Quippe non minus homicida censendus est, qui hominem praeripit nasciturum, quàm qui natum tollitè medio. Audacior quidem qui praesentem abrumpit uitam, crudelior autem, qui lucem inuidet nascituro, &nondum natos suos filios enecat, Supra corpus est anima, super animam angelus, super angelum Deus. Cap. XV. FErum de gemina ubertate animae, geminisque amoribus hactenus. Deinceps quibus gradi. bus Diotima Socratem ab infimis ad superna euehit, disseramus: à corpore in animam, ab anima in angelum, ab angelo reducit in Deum. Hos quatuor rerum gradus in natura esse debere ita licet argumentari. Omne corpus ab alio quidem mouetur, mouere autem seipsum natura sua non potest, quum nec agere per se quicquam ualeat. Sed propter animae praesentiam, seipso moueri uidetur: &propter animam uiuere. Et praesente quidem anima seipsum mouet quodammodo? rY 2 ibsente absente uerò ab alio duntaxat mouetur, utpotè quod hanc ex seipso naturam non habeat, sed anima propriè uim seipsam mouendi possideat. Nam cuicunque adest, uim ad seipsum mouendum im pertit: quod autem ipsa sui praesentia impertit alijs: hoc ipsa multò prius magisque debet habere. Est igitur anima supra corpora: utpotè quae seipsam secundum essentiam suam mouere queat: atque id circo super illa debeat esse, quae non ex seipsis, sed aliorum praesentia, ut se moueant assequntur.