Latin
1152.1 to 1152.3
Ficino, Opera omnia 1152.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
diuinis minimum dissidentia, &à substantia naturaque rerum &ipsa nouitate plurimum aliena, neque per haec tandem aliud quicquam praeter particularia &sensibilia quaedam perciperemus. Liceat hic cum Proclo saepe nostro hunc in modum argumentari. Demonstrationum fundamenta, è medio iam tollentur, nisi in intellectu tam nostro, quàm diuino species idealis extiterit. Demonstrationem enim per illa procedunt quae sunt principia rerum demonstrabilium, neque ad nos tantum, sed etiam secundum natu ram priora simpliciter atque potiora, sunt autem demonstrationum principia non particularia quaedam, sed uniuersalia semper. Vniuersalia igitur, &antiquiora particularibus sunt, &in principiorum ordine potiora. Diffinitio quinetiam, quae demonstrationis est principium, nulla erit, aut cerre uana, nisi eius modi species extent. Definitio enim non ad accidens aduentitium, non ad aliquid prorsus particula re, sed ad naturae quiddam pertinet, &ad speciem multis ęque communem, ubi nam igitur hoc ipsum commune est à nobis sub ratione quadam immutabili definitum, non quidem in rebus ad sensum pertinem tibus particularibus prorsus, atque mutabilibus, praesertim cum natura communis, si qua consideratur in singulis, id est humanitas in hoc, &in illo nostram comprehendat torum, sed utrobique patrem. Oportet autem hominem ipsum communiter definitum, totum unum quodque comprehendere. Eiusmodi autem amplitudo non ad rerum materialium angustias, sed ad speciem pertinet absolutas. Quae quidem &in intellectu diuino sunt &in nostro dininitus profecto ipsa iusti ratio absoluta essentialisque &ne cessaria est in uno quoque nostrum, per quam &iudicare de iustis, atque iniustis possumus, &iustitiam definire. Vtrum tamen cum rationes eiusmodi in nostris mentibus multis sint, &ad unumque commune conspirent. Nec est igitur eas ab una iustitię ipsius idea superius dependere, sub qua quidem per ra tiones eiusmodi nostra congruentes illi, similiter omnes species omnis definimus, &leonis, &equi, non speciem, conceptu nouo consictam, quae mutabilis est, &nihil pertinet ad essentiam atque naturam, sed idealem potius ueritatem, &in nobis expressam &extra nos effectu compertam.