Latin
1152.4 to 1152.7
Ficino, Opera omnia 1152.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Diuisio quin etiam, quae definitionis principium est, idealibus speciebus sublatis similem tolletur è medio. Quan do enim generalem rationem per quasdam speciales distinguimus differentias, neque nouos tunc con ceptus nostros diuidimus ad rationes rerum naturales minimè pertinentes. Neque sensibile aliquid distribuimus, quod particulare passim est atque mutabile, sed ad ideales species in nobis expressat intuitum diuidendo dirigimus. Quamobrem si negatis omnibus semel idealibus speciebus, consequens est diuisionem quoque &definitionem, demonstrationemque negare, imò &resolutionem ueram à compositis ad simplicia procedentem, quatuor uerò haec totam continent dialecticam, merito &diale ctica simul tota cessabit, philosophia quoque peribit, usura uidelicet numero dialecticis instrumentis. praesertim quoniam philosophia perfecta in perfectis causis non contenta ad perfectas sibique contendit, id est simplicissimas stabilissimasque ac penitus absolutas. Quae quidem nullę sunt nisi intellectualis intelligibilis idealis essentia fuerit Maximè uerò ad dialecticam quidem ideales species in sitae nobis attinent, ad philosophiam uerò diuinae. Denique si Platonicam disciplinam in epistola ad Sy racusanos traditam sequimur, concludemus per diuisionem, definitionem, demonstrationem nos propriè ad cognoscendas ideales formulas peruenire in intellectibus post primum expressas, quae &intellectuales cognominantur, perque illas quoquomodo excogitatas, etiam ad aeternas materia lium naturas ritè descendere. Ideas autem intelligibiles primas scilicet species in mente prima, quoniam à compositione motuque distinctissimae sunt non per illos dialecticos gradus, qui in compositio ne motuque uersantur statim posse cognosci, sed post eiusmodi disiunctiones, quae propinquius ad ideales formulas ducunt purissimam in nobis mentem ideas iam primas per simplicem intelligentiam intueri, ad quam sanè resolutoria facultas potius quàm definitiua, uel diuisiua, uel demonstratio confert De dialectica exercitatione per formas intellectuales, ad species intelligibile.