Latin
Cap. XXXVIII
Ficino, Opera omnia 1154
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVIII. Va ratione Proclus, alijque nonulli, nouem suppositiones in hoc dialogo disposuerint narrauimus in principio commentarij, ubi etiam ex eorum sententia est addendum, affirmationes, negationesque à Parmenide circa unum factas, ut utraeque uerae sint, oportere ipsum unum alia quidem significatione accipere, ubi negatur, alia uerò ubi affirmatur, puta si hunc in modum exponatur, ubi negatur unum, neque esse idem, neque alterum, intelligatur de uno, quod est ente superius. Vbi autem affirmatur unum esse &idem pariter atque alterum, intelligatur de uno, quod habet cum ente coniugium. Alij uerò nonnulli distinctionem eiusmodi non ubique probabant, ut quam do consideratur, si unum sit, quid hinc sequatur. Item, si non sit unum, quid &inde contingat, oportere enim dicebant in hac ancipiti quaestione ipsum unum in eadem significatione uerbique sumere.