Latin
1158.1 to 1158.4
Ficino, Opera omnia 1158.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
alioquin autoritatem unius ad consequentiam inde rerum intelligi nunquam posse, nisi id certo sciamus ut uno quidem posito consequenter, talia quoque ponantur, eodem uerò sublato, ralia iusus auferantur, sed ad hanc quaestionem alibi respondendum, nunc uerò quomodo ipsum unum sitente superius, &entis uniuersi principium, breuiter perstringamus. In Philebo probatur, ab ipso tino rerum principio statim oroduci binariun, scilicet principia entium, uel elementa duo. terminum sci licet infinitatemque, quod &Philolaus Pythagoricus introduxit, ex quibus omnia prorsus entia componantur, sed antè aliorum entium compositionem, primum ex his confici mixtum scilicet ens, primum in se continens uniuersum, ut quemadmodum quodliberens ex suo quodam termino, infinitoque conflatur, sic ens primum ex termino, infinitoque primo sit praecipuè mixtum. Ex his ma nifestè concluditur ipsum unum, &ente, &elementis, principijsque entis esse superius. Apertè enim lllic, &infinitum appellarentium, &terminum entium, &ex his probat entia cuncta componi, primumque ex his compositam uocat essentiam, authorem uerò unionis ipsorum inter se oppositorum conuenienter ipsum appellaturus est unum. Praeterea ibidem quaeritur summum animę nostrae bonum probaturque in primis tres summi boni proprietates existere, quibus uidelicet sit omnino perfe ctum, sufficiens expetendum. Per haec consequenter adducitur intelligentiam solam quantumlibet in se perspicacem non esse ipsum nobis bonum, quia suapte natura ipsas boni proprietares, haud pe nitus complectatur, non enim sufficit intelligentia nobis ad beatè uiuendum, nisi per ipsius boni praesentiam. Cùm uerò noster intellectus, sit primi intellectus imago, neque uidetur, ut quemadmodum intellectu nostro ipsa sua intelligentia non est ipsum sibi bonum, ita nec intellectui primo sola intelligentia, simpliciter sit summum sibi bonum, alioquin si per solam intelligentiam primam bonum ibi defineretur, consequenter ubique intelligentibus omnibus sua simpliciter intelligentia suf ficeret, forerque summum unicuique bonum, hac igitur ratione concluditur, ipsum bonum primo in teflectu superius esse, quandoquidem cuilibet intelligenti foelicitas non per solam intelligentiam, sed per integram ipsius boni praesentiam definitur. Audi praeterea comparationem Platonicam insexto de Repub.