Latin
1158.5 to 1158.8
Ficino, Opera omnia 1158.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
eadem manifestissimè confirmantem, quemadmodum Sol in oculis, &coloribus generationem uirtutemque, &actionem mutuam cum lumine praebet, ipse tamen Sol nec oculus, neque color, neque generatio est, sed longè superior, sic ipsum bonum intellectibus, intelligibilibusque essentiam, &uim actumque muruum cum ipso ueritatis splendore largitur, neque tamen est intellectus, uel intelligibile, uel ueritas, uel essentia, sed his omnibus dignitate, &potestate superius Rursus ibiden inquit, ipsum ens in eodem gradum cum ueritate pariter emicare. Cùm igitur ipsum bonum ueritati intelligentiaeque apertissimè praeposuerit, pariter anteposuit enti In Sophiste rursus probatur, in primo ente omnia esse, quae ad perfectionem entis necessariò requiruntur, igitur habere uitam &intellectum, formalesque entium omnium rationes, penes uitam quidem habere motum atque alterum, sed penes intellectum habere statum atque idem ibi haec quatuor essentiae addita inter se distin gui formaliter, distingui quoque ab his essentiam, interea cunctis admixtam. Igitur ipsum ens esse rotum, &multiplex, atque unum, ipsumque totum, &ipsum ens idem penitus esse. Item ad rationem essentiae pertinere ut sit totum atque unum. Et quae conueniunt toti conuenire pariter enti, scilicet uesit multiplex simul &unum. Hinc apparent ipsum ens ab ipso uno tanquam posterius discrepare. Pręsertim quia omne primumque ens, inquit, cum non ente permixtum. Nusquam uerò ipsum unum mi scuit cum non uno. Imò &in Sophiste significat, &in Parmenide probat ipsum unum, prorsus à nqon uno, &ab omnibus entis generibus segregatum, tanquam ente sublimius, probatur denique in Sophi ste fermè hunc in modum, ipsum primum, &uniuersum ens patitur unum, tum in partibus suis tum in toto, non est igitur ipsum unum, quoniam ipsum unum. neque patitur unum, neque partes ullas habet, nec est totum, item entium multitudo siue contrariorum. siue non contrariorum ab uno ente necessario proficiscitur.