Latin
Cap. XLVII
Ficino, Opera omnia 1161-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XLVII. Ssentia ipsa, qua ratione essentia est, magis minusue non suscipit. Bonum uerò tanquam aliud, magis suscipit atque minus. Saepe etiam quod magis essentiale est in rebus apperit, ut fiEnem aliquem, quod in his est minus essentiale, id est actionem, motumque aliquem, tanquam melius aliquid, uel tanquam per quod melius quandoque se habeat, quasi essentia, &bonum non sintidem. Praeterea rem externam, &seruitionem eius res appetunt tanquam bonam non quia sit, uel maximè sit, sed quia maximè congruat, prositque, quod est esse bonam. Praeterea opposi tum quidem entis est non ens, oppositum uerò boni malum: sed malum non idem penitus atque non ens. Malum enim dicitur non solum omnimodo, (ut ita dixerim) essendi priuatio, sed etiam defectus quidam boni, &habitus aliquis tibi contrarius, &res imprimis aduersa tibi. Quae quantò magis habere in se uidentur entis, tantò tibi mala magis. Imò uerò oppositum boni est non bonum: sicut non ens, entis oppositum. Sed non bonum, non idem penitus atque non ens.