Latin
1161.5 to 1161.6
Ficino, Opera omnia 1161.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et saepe absens aliquid, &futu rum, quod minus entis habet magis quàm praesens nobis est appetibile, tanquam melius, non igi tur est idem ens &bonum, sed bonum est eminentius, quia si bonum ad ens comparetur, &esse, rationem finis semper habet, atque motoris. Habitus profectò rationem entis magis quàm priuatio nes habent: Saepe uerò ratione boni, ita priuationes eligimus, sicut habitus, &quandoque magis, non est igitur eadem natura eius atque boni. Nónne sicut eligimus, agere tanquam bonum, ita saepe non agere tanquam bonum, sicut sentire iucundum, ita etiam non sentire molestum, sicut sci re gratum aliquid, ita etiam si offenderit neque nosse: sicut uiuere cum usu, uel saltem cum spe bonorum, ita nec uiuere quidem eligunt, omni spe bonorum penitus destituti, interim oppressi malis. Itaque &seipsos interimunt, respuentes uidelicet &uitam, &essentiam absque bono, quippe cum haec amauerint propter bonum. Septimus ad idem discursus, Et quae differens ratio entis atque boni,