Latin
Cap. LII
Ficino, Opera omnia 1167
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut igitur intellectus pri mus intellectus primo puros procreat separatos, deinde uires in animabus intellectuales, ipsum simpliciter unum unitates primo excellenter procreat, &diuinas, quae &dij uocantur. Deinde uniones rebus insitas iamque cognatas. &proprias unitorum. differt autem ipsum unum ab unita tibus illis. quoniam ipsum ab omnibus proprietatibus est absolutum. Illae uero lub proprietatibus inde uarijs deriuantur, quapropter uaria nomina, &officia sunt Deorum. Obseruandum pręterea monet. quod equidem, ut uerum fatear, difficilimum arbitror obseruatu, quomodo in secun da suppositione eiusmodi ordines diuini tradantur, deincepsque proprietates. ipsorum totidem de signatae, quot &conclusiones ibi sunt, singulae, singulis ordinibus competentes. Tertiam uero suppositionem non simpliciter de qualibet anima, sed de omni diuina anima esse putant. Illic agi de anima Parmenides ipse testatur dicens, unum ibi temporis esse particeps. Primum uerò tempus in anima. Mentibus uerò superioribus non conuenit, erat aut erit, sed esse praesens semper aeternum. De his quidem mentibus, &de anima si qua prorsus est dea in secunda suppositione tra ctaui. In tertia uerò de anima, non dea quidem, sed diuina, summatim uerò. ut sępius eadem repetam, suppositio prima tractat, si antiquis licet credere, quomodo primus Deus singulos deorum ordines proereat, atque disponit. Secunda uerò de diuinis ordinibus, quomodo processerunt ab uno, &de qualibet essentia unicuique Deo unitati uidelicet coniugata. Tertia de animabus Deitatem quidem ipsam substantialem non habentibus, sed similitudinem ad deos expressam. Quarta de formis materialibus quomodo proficiscuntur à dijs, &quae propriè ab unoquoque deorum ordine pendent. Quinta de materia prima, quomodo formalium unitatum non est compos, sed desuper ab unitate superessentiali dependet, nam usque ad materiam ultimam unius primi actio prouenit, interminatam illius naturam, per quandam unitatis participationem quoquo modo determinans. Suppositio prima, &quinta per negationem incedunt, sed illa quidem de primo rerum omnia negant, per negationes significat uirtutem causae ab omnibus absolutae incomparabilemque excessum. Haec autem de ultimo negans omnia, priuationes significat, atque defectum. Secunda &quarta suppositio affirmationibus duntaxat utuntur, sed illa quidem exemplaria continer, haec imagines. Tertia tanquam media cum anima rerum media congruit. ac propter eiusmo di congruentiam ex affirmationibus negationibusque componitur, habetque negationes affirmationibus quodam consortio coniugatas. Intentio, Veritas, Ordo suppositionis primae.