Latin
1167.1 to 1167.4
Ficino, Opera omnia 1167.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LIII. –N sophista demonstratur, cum omnia participent unum, oportere ipsum uere esse. Quando quidem. &caetera tantò uerius sunt, quantò magis participant unum. Et cum quodlibet parripantium propter multitudinem aliquam sibi propriam non sit uerè unum, tamen reuera haec existant, oportere ipsum uerum unum, id est nullius particeps multitudinis uerè in natura rerum existere. Et tanto prius esse, quàm caetera quanto est &uerius unum. Vbique enim quod secundum aliquam naturam uerum est, est prius &antè illud quod ibi falsum. Denique concluditur, inde nulla entia fore, nisi sit ipsum uerè unum. Verè autem unum esse penitus impartibile. Hoc autem quod accipimus ex sophiste à Melisso Parmenidis auditore tractatum, profecto simillimum est. suppositioni Parmenidis primae, ipsum unum probanti primo multitudinem, uel partes nullas habere. Ex qua quidem conclusione omnes deinceps conclusiones necessaria quadam serie contexuntur. Ex qua patet sicut nec in sophiste. ita nec in Parmenide, de uno quodam tantum nomine ita logicè ficto, uel de ente conficto, sed de uno, &ente (ut ita dixerim) existente, uel subsistente tractari. Imò &ubi de ipso uno negat essentiam, necessario asserrurus est ipsum esse super essentiam, summumque esse Deum. Non enim de uno quod tanti facit, essentiam ideo negat, quia uel nihil esse putet, quod si fortè non sit, nihil superesse probat. uel quia infra essentiam esse iu dicet. Infra hanc enim esse uult temporalia, &fluxum atque materiam A quibus ipsum unum excellenter absoluit, sit igitur suprpositionis huius fundamentum, unum ipsum, non nomen quidem è disputante confictum, sed unione principium. Quod quidem praecipuè comprobat Diony sius Areopagita sedulus Parmenidis obseruator. Quotiens enim in ipsius unius mentionem uenit quod frequenter efficit, totiens super essentiam collocat atque hoc nomine ubique significat uniuersi principium.