Latin
Cap. LV
Ficino, Opera omnia 1168
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LVI. AVnto igitur &c. ua Sicut Matliematica speculatiua practicam, atque haec rursum practicas omnes excedit, ita dialectica id est Metaphysica non solum istas, sed etiam speculatiuas omnes excellit. Ipsa quidem scientiam artiumque omnium iudex, circa ipsum simpliciter ens uersatur. Atque ad ipsum ens uerissimum &aeternum praecipuo se studio confert: ideoque facultates omnes sinceri tate, ueritate, perspicatia lumine supereminet. Res &disciplinae humanae naturalesque, &Mathematicae, &diuinae Cap. LVII. Vnquid tale &&c.] Cognitio quidem humanorum naturaliumque opinio nominatur. Incer ta sanè &instabilis, sicut &illa incerta &instabilia sunt: Cognitio uerò Mathematicorum at que diuinorum scientia nuncupatur, certa stabilisque, sicut &illa certa stabiliaque semper existunt. Sed diuinorum quidem scientia intellectualis dici solet: Mathematicorum uerò scientia rationalis po tius appellatur, intelligentia denique sapientiaque pręstantissima propriè pertinet ad diuina. Inter haec nota, mundum esse factum quomodocumque sit factus. Item mundum coeluque semper fieri, nec unquam idem prorsus existere. Denique humana ad naturalia, haec ad Mathematica, haec ad diuina tanquam ad superiora referri debere. Indagandum quomodo sapientia misceatur ritè cum uoluptate. Cap. LVIII CAeterum si quis. &c. J Proponit indagandum, quomodo uoluptas cum sapientia misceatur ad beatitudinem consequendam. Repetuntur à principio dicta, ipsius boni proprietatem esse, ut sit perfectum &sufficiens, ac omnibus expetendum. Cum uerò, neque sapientia seorsum à uo luptate, neque uoluptas ab illa seorsum, hanc boni proprietatem habeat, sequitur ut neutrum sit ipsum bonum, sapientia uerò magis boni participem esse constat. Quomodo bonum adsit mixtis. Item de Dionysio atque Vulcano.