Latin
Cap. LIX
Ficino, Opera omnia 1168-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LIX. Vt igitur, &c.] Ipsum nobis bonum habitat in uita quadam ex sapientia, &uoluptate bene conmixta. Haec igitur, neque sapientia est, neque uoluptas, neque uita mixta. Siquidem mixta uita bo Ani habitaculum est, non ipsum bonum. Mixium quidem hic accipitur, non simplex hoc &illud. Sed ali quid ambobus additum. utrisque cognatum. Hic autem cognato diuinitus adest ineffabile bonum. Illius uerò cognati praeparatio ad bonum non potest unico nomine designari. Explicabitur ergo deinceps per ueritatem &commensurationem atque pulchritudinem. Voluptas quomodo melli similis, quia sicut dulcedine blanditur ita nocet, facileque in bilem definit amarissimam. Sapientia uerò non uino similis, propter ebrietatem aduersum intelligentiae, sed aquae potius similis appellatur, neque tamen cuilibet aquae, sed saluberri mae. Sed cur nam austreae? ut ostendatur contemplationis fructum ex austero dulcem denique fieri. Sicut uoluptatis exitus ex dulci contingit amarus. Dionysius atque Vulcanus mixturae passim harmonicae praesunt. Haec quatenus in mentib. &animis inest, ad Dionysium praecipuè pertinet. Quatenus autem in naturis atque corporibus potius ad Vulcanum. Duo uerò haec nu mina in dijs super coelum, at coelestibus sunt eiusmodi proprietates duae, sed infra Deos duo quaedam genera daemonum haec officia ad maximè conferentium. Quomodo misceatur bene uoluptas cum sapientia. Cap. LX. Ic age primum, &c. Vt per mixturam scientię cum uoluptate beatissimus, non quomodolibet sunt miscenda, sed bene: Vt autem misceantur bene in primis necessarium est, eligere purissimam uerissimamque scientiam, scilicet Theologicam similemque uoluptatem. Haec autem est prima, quae ex ipsa contemplatione percipitur. Non enim uideo, quomodo uoluptates, quam à contemplatione distrahunt, conflari cum contem platione possint. Conceditur in praesentia, si hinc beati futuri simus, necessariam nobis fore sapientiam di uinorum, scientiam quoque sequentium, &prudentiam humanorum, &cognitionem cum speculatiua practicam. Qualis mixtio conducat ad foelicitatem