Latin
Cap. LXI
Ficino, Opera omnia 1168-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXI Vrsus ad uoluptatum, &c.] Si hinc quidem uoluptati, illinc autem intelligentię detur optio uoluptas omnem cognitionem, &hanc quidem exactissimam eliget. Cognitio enim circa rem congruam perspicatior exactiorem exhibet uoluptatem, intelligentia uerò non omnem uoluptatem prorsus admittet. Respuet enim corpoream, atque furiosam ut inimicam. Delectationem uerò ex contemplatione perceptam uolet, ut necessariam, ac sibi naturalem oblectamenta uisus auditusque harmonica eliget, tanque consona. Necessarias denique uoluptates, si quae mentem nullo modo perturbant recipiet, ut non dissonas. Ex intelligentia quidem ipsiusque gaudio mixtio perfecta confla tur. Ex his duob. atque insuper delectationib. auditus &uisus, quae etiam purae dicuntur, fit composi tio quaedam congrua, etsi mixtio non perfecta. Necessariae uerò corporis uoluptates etiam temperatę in compositionem cum intelligentia non conueniunt, etsi non dissonant. Si omnem cognitionem artemque cum omni uoluptate non peruersa coniunxeris, ciuilem efficies uitam. Vulcaniamque mixturam. Sin autem contemplationem cum familiarib. gaudijs compulaueris, contemplatiuam reportabis uitam, mixturamque ad Dionysium potius pertinentem. Proinde ubi admixtionem perueneris, in qua ueritas, &commensuratio pulchritudoque uigeat te iam ad splendorem boni peruenisse putato. Cuiusmodi quidem splendor boni in uniuerso est mundus intelligibilis ex ipso bono tanquam patre natus. Huiusmodi splendor nostri iam aduenienti boni erit in mente nostra mixtio intelligentiae cum gradu per ueritatem, commensurationem, pulchritudinem, absoluta. Quomodo ueritas, commensuratio, pulchritudo ad felicem mixturam pertineant. Cap. XLII Tqui &hoc, &c.] Sicut in qualibet mixtione perfecta, sic in eiusmodi mixtura uoluptatis cum sapientia. Primo quidem esi necessaria puritas atque ueritas per quam utrumque sit in seipso sincerum atque ex ambobus ueris compositum fiat uerum. Deinde necessariò commensuratio est.