Latin
Cap. LVI
Ficino, Opera omnia 1172
Unproofread scanNot analysed yet
Eademque sequentibus conuenit intellectibus puris atque diuinis, primo tamen omnium principio minimè competit, si modo multitudo quaelibet sit unitate posterior: si etiam in ipso uerè primo nihil debet esse non primum, si rursus in immensa uirtute unitas &simplicitas uigeat infinita, si denique in illo, quod se ipso perfectissimè fruitur, nihil oporteat esse non ipsum, sed de mira sim plicitate primi, &de formali multiplicitate secundi saepe &mulra diximus cum Plorino. Quaeret fortè quispiam, an multitudo uni sit apposita? Respondemus opposita uersari circa sub iectum idem, ut circa numerum par &impar, circa dimentionem, aequale &inaequale, circa qualitatem simile, &dissimile, cirea substantiam. idem atque alterum, circa motum uelox atque tardum, circa essentiam, unum atque multitudo, in qua quidem sicut multitudo non est seorsum ab unione, ita necunum seorsum à multitudine. Est enim unum hoc miultitudinis unum quod quidem non est multi. tudo, quamuis in multitudine situm, neque qua ratione unum est, esse potest multa, sed qua conditio ne est multitudinis unum, hac utique unum multa nominari potest ipsummero super essentiam &ex tra numerum essentialem, simpliciter unum adeò est absolutum uemuluiudo huic non tam opposi ta itdicetur, quàm diuersa sicut enim primus calor, prima lux. prima essentia, primum bonum, nihil habet frigidi uel tenebrosi, uel non ens, uel non bonum, ita primum inum, niludl, non; unum admittit, multitudinem omnem prorsus expellit, sibi diuersam, si enim moseitudosnim eotue Platonicè loquar) non unum ipsum erit, sed unitum, nec à se ipso unitum, ficur &quad formarum est, aliunde formatum, igitur ab ipso simpliciter uno superiore erit unitum. Quomodo uerò Platonicae ra tiones multitudinem primo tollentes. Christianae trinitati non detrahant, in qua seruata penitus simplicitate, &unitate naturae, relatio quaedam sola quandam distinctionem facit, compositionem uerò nullam. Nicolaus Theologiis Graecus Metsones episcopus euidenter ostendit, at nos in anno tationibus quibusdam in eum breuiter designamus. Concludamus denique cum Platonicis, ubi Pla to multitudinem negat uni, nihil aliud uelle quàm &ipsum supra quàm cogitari possit, simplicissimum secretissimumque esse, &uniuersam ab eo rerum multitudinem formae, sicut ab unitare numeros proficisci. Quod autem hic unum nominátens superius In Republica nominat bonum simi liter super essentiam, ut autem accipimus ex Phaedone simularque Parmenide, idem est proprium unius arque boni, scilicet perficere omnia atque continere, &pariter per omnia propagari. Praeterea nihil ipso bono melius, nihis ergo superius, nihil etiam simplicius uno, nihil igitur super unum. Alioquin quod superius fingitur, aut nihil est aut multitudo unionis expers infinitè quod infinita. Cum uerò duo principia esse nequeant, idem est penitus unum atque bonum, sed unum quidem, ut alibi di ximus, propter singularitatem, &excellentem simplicitatem, bonum uerò propter foecunditatem, con municationemque amplissimam nominamus. Per negationem multitudinis negantur, de uno partes &totum; numerus est ante essentiam, omnis multitudo particeps unitatis. Idem est prima essentia, uita, mens.