Latin
1172.1 to 1172.4
Ficino, Opera omnia 1172.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LVII. Bicunque Parmenides aliquid de uno negat, memento, ut alibi monui, significat non modo Deum non esse illud, tanquam super illud, sed etiam illud à Deo fieri, Deo interim propter ef fectum nullo modo inclinato, uel aliter se habente Cùm ergo primum multirudo negetur, designa tur &Deum nullo modo esse multiplicabilem, &primum quod fit ex Deo multitudinem esse, atque uniuersam in uno collectam, in uno scilicet intelligibili mundo, sicut ab unitate diuinitatem in qua omnes numeri continentur. Cùm rursus secundo negetur, Deum esse totum aliquod, partes uehabere delignatur, praeter id quod nullo modo compositus est, omnem compositionem. pręserrim primam ab eo fieri, nempe propter ipsum simpliciter unum; &quaelibet partium unum aliquid est, &inuicem omnes in unum totius formam conciliantur, prima uerò compositio inde in ipso intelligibili mundo conficitur, ex infinitate &termino, tanquam ex materia quadam atque forma. Item ex essentia, uita, intelligentia. Rursus quodammodo ex generibus primis entium &ideis. Praeterea, ut alibi diximus, in negatiuis conclusionibus ritè à propositionibus, magis uniuersalis bus debemus incipere, si non est animal, ergo nec homo, in affirmatiuis uerò, contra, si est homo, ergo animal. Itaque cum Parmenides per ipsum multitudinis negationem, consequenter neget totum atque partes, declarat multitudinem esse uniuersaliorem partibus atque toto. Inquit enim, si unum est aliquid totum ideoque habet &partes necessario erit multa. Meritò dum affirmat, d rebus magis particularibus incipit, ut, si est homo, ergo est &animal, similiter, si est rotum, necessariò partes habens est &multa siue multitudo. Hoc enim consequens antecedente uniuersa. lius est, quo rursus negato, scilicet unum non est multa, statim negatur, quod modo fuerat antecedens, dum infertur, si non est multa, ergo non totum est, neque partes habet. Quod autem multa uel multitudo sit uniuersalius atque prius, hinc patet, quia quodliber totum ex partibus conficitur multis. Partes quoque sunt ubique multae. Et hae referuntur ad totum, atque uicissim, non tamen omnia multa uidelicet, si seiuncta sint, sunt partes alicuius, conficiuntue totum. Accedit ad haec quod multitudo qua ratione multitudo est, nullum certum decernit sibi finem, immò suaptè natura occurrere uidetur deinceps multiplicabilis infinitè.