Latin
Cap. LVII
Ficino, Opera omnia 1173
Unproofread scanNot analysed yet
summatim uerò intelligibilis illa substantia, suam primo sui gradu perfecta esset, per nullum appetitum conuerteretur ad principium &ad ipsum bonum. Necessarium tamen est ad illudentia cuncta conuerti. Nascitur igitur illa nondum penitus absoluta, sed ulterius à quo est effecta, perficienda. Quod ergo primum ibi genito datur, tanquam quod ad uitam referatur accipiendam, in sequentibus quoque illinc effectibus prius est communiusque quàm uita, similiterque cum uita ibi ad intelligentiam adnitatur quasi perfectiorem, pluribus subinde priusquam uiuere quàm intelligere est concessum. Donum uerd ipsius unius atque boni tanquam effectoris omnium potentissimi, per cuncta procedit, &omnium optabilissimum est donorum. Quamobrem unum ipsum bonumque omnes uniuersi gradus, &ordines mirabiliter antecellit. Quod autem hoc sit super intelligentiam, uitam, essentiam, non solum Platonici disputant, sed Dionysius etiam Areopagita saepe confirmat, sed saris iam digressi sumus, redeamus ad institurum. Opinio affirmans abstractorum abstracta de Deo. Item tutiores sunt negationes relationesque circa Deum.