Latin
Cap. LVIII
Ficino, Opera omnia 1173-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LVIII. IGIN Ntiquiores nonnulli Platonici absolutis quibusdam affirmationibus utebantur circa Deum existimantes, tum Deus omnino sit omnium causa, praecipue amplissimorum, atque Apriorum, meritò uires radicesque horum in se prorsus habere, per quas affirmari de Deo absolutissima quaeque possint. Nullo quidem pacto concreta, uidelicet quòd Deus sit ens, aut uiuens: aut intelligens, neque rursus proxima his abstracta, ceu quod Deus essentia, uel uita, uel intellectus, sed abstractorum potius abstractiones ipsae, ut si pronuntiari possit, uel extra risum audiri, essentialitas, uitalitas, intellectualitas, caeteraque similiter generatim perfectissima quaeque. Esse autem haec in Deo ratione quadam (ut aiunt, quàm unitissima, quàm secretissima nobis solido cognita. Opinabantur forsan abstracta concreris proxima nonnullas concretorum conditiones habere. Abstracta uerò remota, siue abstractorum abstractiones ab omnibus concretorum passionibus absolutissimas esse, ut affirmata de Deo nihil ibi angustiae, nihil mutabilitatis, nihil multiplicitatis, uel diuissonis compositionisue ullius afferant, sed eminentissimam ad optima quaeque perficienda significent potestatem, ut cum essentialitatem dicunt, non formam quandam siue speciem, intelligunt à uita, uel uitalitate distinctam. Similiter cum uitalitatem nominant. non speciem fingunt ab essentia, uel intelligentia differentem. Rursus cùm intellectualitatem aiunt, non speciem ab essentia &uita discretam. Haec enim tria, &praeter haec sapientia ueritasque &uirtus, &similia his abstracta, ita se habent, ut unum quodque horum distinctum sit à caeteris, neque sit idipsum quod sunt illa. Vnum quodque igitur definitum est, certumque bonum, non simpliciter omne bonum. Volunt ergo per illa quae diximus abstractorum abstracta significari non bonum in hoc genere aut illo, necrursus bonorum cumulum differentium, sed absolutè singulariter eminenter omne bonum, quod generum omnium limitibus omnino subtractis omniqqum adempta multiplicitate, omnium gennerum bona producat, per unicam uidelicet potestatem, ad essentias, ad uitas, ad mentes, sapientias, ueritates, uirtutes efficiendas. Haec inquam, antiquiores Flatonici forsan meditabantur. Posteriores uerò Platonici post negationes, quas cum Platone prę caeteris eligunt, non absolutas quidem affirmationes admittunt, sed solum modo relariuas, non absolutas, inquam, quia uerentur, ne quid penes Deum fortè definiantur. Nequid interim Deo ad beant naturae nostrae cognatum, quod quidem in epistola ad Dionysium Plato prouidentissimè prohibent, asserens, hunc circa Deum errorem, errorum omnium originem esse. Relatiuas autem affirmationes tradunt, non significare quid uel qualis sit ipse Deus, neque nomen eius notitiam ue exprimere, haec enim nobis impossibilia Parmenides inquit, sed quod pacto res ad Deum se habeat declarare, ut quando principium dicimus &medium, atque finem, intelligimus res à Deo fieri, seruari, perfici. Quando bonum tanquam finem ab omnibus expeti omnium perfectiorem. Quid uerò si etiam quando unum uidemur affirmare, tunc uel ad ipsum nostra referimus, quali haec uniantur inde, uel fortè negamus ipsum esse multiplicem, uel aliqua ratione compositum. Si unum non habet partes consequenter, nec habet principium, uel finem, aut medium.