Latin
Cap. LX
Ficino, Opera omnia 1174-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LX. nis. Robauit in superioribus unum, quia non habeat partes, consequenter terminos non habeOre, probat in praesentia, quia careat terminis interminatum, id est infinitumm esse, sed non uidetur prima fronte magnum aliquid assequi. fotè enim simili ratione quis con incet, unitatem quoque mathematicam, quae est principium numerorum, item punctum quòd est quass dimensionum principium, quia partes non habeant, ideoque nec terminos esse, similiter infim tos. Parturiunc ergo montes, nasciturridiculus mus. Respondemus, unitatem hanc &punctum, in suo quodam genere infinita quodammodo dici posse, quia nec unitas numeralis, nec punctum Et utrumque nihil prohibet, per numeros infinitos diminutionis partes, uel terminos habet. inde sequentes, uel dimensiones quaslibet inde productas, innumerabiliter se diffundere Hinc igitur urrunque quodammodo uidebitur infinitum, sed in uniuerso rerum ordine est utrumque finitum partesque quodammodo suas habet, &terminos. Nec utrum enim simpliciter est omnino, sed est ut umque res quaedam in genere quodam, &per differentiam propriam componis tur in specie quadam. Et consequenter proprietates habet, &accidentia subit, terminaturque à na tura, uel causa superiore, &à certo quodam fine dependet, uumque ad aliquid habet determinatam Igitur eiusmodi partes terminosque habentia meritò sunt finita, similiter caetera omnia, praeter primum composita sunt, atque finita Ipsum uerò simpliciter unum nihil habet eiusmodi. Nullam enim multiplicitatem admirtit, conditionem nullam Res omnes praeter primum, quemadmodum probauimus in commentarijs in Philebum, ex infinito componuntur, &termino, id est ex potentia quadam passiua per se informi. uel deformi aliorum uergente ulterius, progressura aliunde formabili, atque insuper ex forma, uel actu potentiam, eiusmodi inclinationemque terminante. Hoc infinitum, hic terminus, elementa rerum sunt creatarum inter se oppossta, conciliabilia desuperab ipso simpliciteruno. Quòd quidem, nec eiusmodi quaedam infinitudo est, alioquin forer desuper terminandum nec sequentibus infinitis terminum ullum, tanqua sibi oppositum adhibere, nec insuper est quidam eiusmodi terminus, alioquin, &cohibitum esset in rebus &infinita iam tanquam sibi opponsita procreare non posset Est igitur super haec &omnia quomodoli. ber inter se os posita, ut possit omnia regere. pariter atque conficere. Est itaque infinitum, quia nec terminos habet intus, nec subit exteriores per quos, uel à causa, uel fine, uel subiecto, uel comprehendente, uel conditione quauis definiatur. Gradusque uirturis, &actionis eius nullum numerum subeunt, uel mensuram, est &terminus non aliquis, uel alicuius, uel in aliquo, sed tanquam terminorum quorumlibet auctor. Syrianus &Proclus, duo illa rerum elementa, finitum &infinitum, existimant ance omnes entium gradus in seipsis infra primum abstracta, &inter se separara subsistere, quoniam ante compolita, atque etiam ante opposita inuicem confusa, existere simplicia debeant in se ipsis, &oppositum seorsum ab opposito purum, ego uerò arbitror cum Plotino, non esse duo haec à compositione qualibet praesertim à prima aliter separata, quam ratione forma, li.