Latin
Cap. LX
Ficino, Opera omnia 1175
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in ente primo, prima infinitudo eius, id est, formabilitas eius, qua ratione formabili tas est, est atque terminus ipse est, id est prima, &uniuersalis ipsius forma, neque eiusmodi terminum ad huc habet, neque huius termini quicquam. Rursus nec eiusmodi terminus, qua ratione terminus est, est formalis, est ipsa infinitudo formabilis, nec proprietates illius habet, sed oppositas. Iam uerò, Socrates, ut significaret duo, haec non esse substantias seorsum duas, non dixit Deum haec duo fecisse, uel generauisse, sed ostendisse. Compositum uero ex his ens primum, inquit, ab ipso Deo genitum atque factum, quasi hoc ipsum sit subsistens, illa uerò nequaquam. Ex his elemen tis ita distinctis componuntur reliqua omnia, his inuicem iam conflatis, ideae scilicet &mentes, &animae, &coelestia, &quae sub coelo sunt omnia. Vanum uerò uidetur infinitatem hanc, id est, formabilitatem imperfectam, nondum formatam, nec dum finem optabilem consecutam, opinari per se, &in se seorsum posse subsistere, ceum, si quis à forma informem materiam separauerit, stultum quoque fingere terminum illum, qui intimus huius infinitatis est finis, similiter segregatum, ueluti siquis materialem formam à materia fortè seiunxerit. Materiam quidem re ipsa nunquamd forma seiungere potes, at uerò si formam ab ea cogitaueris separatam: praeteristi iam formam tibi prius obuiam, transcendisti genus, nec formam iam habes eiusmodi, sed idealem. Similiter si infinitatem, &terminum quae sunt in ente, praeterea infinitum tibi prorsus occurret non eiusmodi, non formabile, sed formarum omnium autor, occurret, &tibi terminus non illiusmodi, non terminus additus infinitati, sed hanc supereminentes terminosque infinitari, cuique suos ex alto distribuens. Infinitum igitur atque finis, quae sunt in rebus opposita, extra res sunt ipsum simpliciter unum. Quomodo negatur de uno figura, &rectum atque rotundum.