Latin
Cap. LXIII
Ficino, Opera omnia 1175.8
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum à Socrate dicitur alius alio sapientior, respondet Protagoras non ex eo sapientes quosdam, insipientes alios esse uocandos, quòd alij uera, alij falsa opinentur. Nam opinari unumquenque illa quae quisque patitur, pati ea à quibus mouetur, moueri ab his quae agunt, agere illa quae sunt, quae sunt uera esse. Ex quo omnes opinari uera concludit, non tamen omnes bona atque decora. Sapientes asserit eos, qui bene affecti quaecunque offeruntur ut bona suscipiunt, bonaque sibi putant, &ut putant, sunt.