Latin
1176.1 to 1176.4
Ficino, Opera omnia 1176.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Insipientes illos, qui malè affecti, mala iudicant, &mala sibi sunt quae iudicant. Contra id quod dicitur, omnes uera opinari, sic Socrates. Accidit in omni uita &singulis facultatibus, ut existimemus in quibusdam nosmetipsos uerè iudicare, in nonnullis alios, quisque enim facultatem aliquam profitetur, alteri in aliena arte concedit. Aut existimatio haec uera, aut falsa est. Vtrinque sequitur, non omnes homines uerè putare. Nam si uera existimatio illa, uerùm erit quod quidam in multis uerè iudicat, in quibus nos falsa opinamur. Non omnes igitur uera opinantur. Sin fal sa, ergo in hoc saltem saepe decipimur, quare non omnis opinio uera. Quinetiam saepe contingit, ut quae unus ut uera cogitat, ab omnium aliorum opinione abhorreant, illa igitur illi uera, falsa alijs uidebuntur. Erunt igitur falsa, tamen plus quàm uera, quo plures sunt, quibus falsa, quàm quibus uera putantur. Non ergo mensura rerum ille, sed alij. Quare non omnes mensura rerum omnium sunt. Item Protagorae sententia, quod omnis opinio uera sit, Paradoxon est, &praeter omnium fermem sententiam, ex quo omne pe nè genus hominum falsam eius opinionem censet: quod si uera est omnis opinio, uerum &hoc uniuersale iudicium, ergo ut falsa putatur, ita &est Protagorae ipsius positio, qua dicitur omnem opinionem esse ueram. Nam seipsam, ita dicendo, falsam esse con cedit. Et si dixerit falso putare illos, qui ab eius dictis abhorrent, hinc quoque idem sequitur, non omnem scilicet opinionem esse ueram. Pręterea qui ignorat, mensura eius quod ignorat, esse nequit. Qui dubitat, ignorat, omnes homines dubitant, multa ergo ignorant. Non omnes itaque omnium mensura sunt. Cumque dicit, qualia cuique singula uidentur, talia sunt, aberrat. Quae namque medicinae artis ignaris salubria corpori noxiaue uidentur, non semper talia sunt, saepe illos opinio fallit, &quae utilia uel noxia in Reipublicae administratione ciues deliberando decernunt, non semper reipub. talia sunt. Obsunt enim multa, quae profutura sperabant, &quae nocitura, prosunt. Quod si ipsum salubre, &utile non sola opinione hominumque consuetudine constant, sed aliquam suapte natura substantiam habent, multò magis honestum ipsum atque bonum, quippe utilium principium est, &finis.