Latin
1176.4 to 1176.7
Ficino, Opera omnia 1176.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur quidem negare tantum, non esse in alio tanquam loco, uel uase, quid profecto leue quiddam foret, &commune rebus etiam omnibus quomodolibet indiuiduis atque incorporeis. Putandum tamen est Parmenidem hic negare, sic unum esse in alio, ut hoc proprium sit unius, nec ullo modo sit in alio, cum multiariam esse aliquid in alio possit. Dicimus igitur una cum Syriano hic negari ipsum unum in alio esse, eodem sensu quo in suppositione secunda affirmatur unum ens in alio esse. Siquidem unum ens id est prima illa intelligibilis, uel etiam intellectualis essentia est in alio, ut in causa, id est, in ipso uno atque bono, quod quidem quasi circulo quodam comprehendit eam, tanquam principium, finisque eius, mediumque conseruans excedensque ipsam undique. Quia hinc quidem eminentius est, inde uerò satius ac longius operatur. Haec uerò tangit illud multis, ut Parmenides ait, id est per plures sui partes, uires, ideas, actus, se applicat illi, &numero quosdam utcunque porest unicam illius foecunditatem imitari conatur. Est autem proprium intelligibilis huius essentiae, esse in primis in uno, si quidem est uni quàm proxima, ipsique indistanter, &in declinanter inhaeret. Est &proprium esse, in seipsa re uera penitusque se complecti propter reflexionem uirtutis, intelligentiae, uoluntatis in se reflexionum omnium exactissimam, similiter ipsius unius maximè proprium est, nec esse in alio ullo modo, praecipuè sicut in causa nec esse in seipso per ullam sui ipsius comprehensionem intellectui alicui notam. Alioquin in eo duae quaedam partes, aut uires, aut rationes diuersae forent, saltem uidelicet ratio quidem altera comprehendentis, altera uerè comprehensi. Quae quidem diuersitas imò &oppositio ab ipsa ratione unius est admodum aliena. Non enim potest aliquid per idem tum,1 idem ac simul, &secundum totum opposita pati. Igitur si simul haec admittit, quae modo narrabam certè secundum aliud, aliudque sui, uel saltem per aliam, &aliam rationem se continet, atque continetur, nam &quod mouetur ex se, quamuis non per duas sui partes id agat, tamen per uirtu tes duas expetit differentes, praeterea in se ipsa esse non modo per quandam sui ipsius animaduersionem intelligibilis illa substantia dicitur, sed etiam qua ratione se ipsam quoquomodo producit, sicut enim quaedam mouentur ab alio, ut corpora quaedam à semetipsis, ut animae, ita quaedam solum producuntur ab alio, ut corpora &corporea cuncta.