Latin
Cap. LXII
Ficino, Opera omnia 1177
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam non modo sunt ab alio, sed etiam cum primum inde sunt, quodammodo etiam d se ipsis existunt, ut separatae sęparabilesque substan tiae. Quantum igitur se sua quadam uirture producunt, se continent, quatenus producuntur à se pariter continentur. In omnibus profecto substantijs, Intelligentia praeditis, duae sunt uirtutes alte ra quidem generatiua, altera conuersiua. Per generatiuam, atque foecundam explicent in seipsis ul teriorem formam. &uitam atque actum, unde uidentur generare, &quasi regenerare se ipsas. Ex plicant insuper simile nonnihil in aliud ubi uidentur foras se quoque producere, per conuersiuam uerò uirtutem ad se &ad causam reflectuntur, ubi etiam se reformare &conformare uidentur. Intellectuales ergo substantię hac apud Platonicos ratione ex se ipsis, &in se ipsis existere, uel produ ci dicuntur. Quęsanè conditio non competit uni, penes quod praeter actualem existentiam ipsam non est praeterea uirtus ab aliqua existentia differens, sicut in caeteris omnibus, quae inde dici possit existere, uel per quam explicatur intus alterior forma uel actio. Nec ulla rursus conuersione opus est illi in quo nulla penitus diuersio, uel diuersitas fingi pontest. Quomodo unum neque moueri, neque stare dicatur, &quomodo sit motus, &status in omnibus, praeter primum.