Latin
1176.5 to 1176.8
Ficino, Opera omnia 1176.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter nec in his, quę ad corporis curam, nec in illis, quae ad ani mam &reipub. gubernationem spectant, qualia cuique singula uidentur, talia sunt. Etenim si quaecunque uidentur, talia essent, quotiens quis futura praediceret, uerè nimirum prę sagiret, quod quidem falsum est: Rarò enim futura talia ueniunt, qualia cogitantur. Etsi quis de futuris iudicat, non quiuis id agit, sed artifex de his quae ad eius artem spectant. Vt futuram febrem medicus potius quam musicus, futuram consonantiam musicus melius quàm medicus praeuidet. His denique confutatis occasionem sumens Socrates à liber tate uel seruitute loquendi, de libertate philosophantium, &seruitute ciuilium ac rethorum disputat, qualis sit utrorumque uita: quod philosophi finis est, ab humanis malis ad superna bona conscendere, de pręmijs eorum qui coelestia petunt, poenis eorum qui terrenis inhiant. Qua digressione peracta ad propositam quaestionem reuertitur. Eius fundamentum erat Heracliti sententia, quod omnia moueantur. Cuius contrarium Parmenides, &Melissus, &Eleates Zeno senserunt. Omne enim unum &immobile posuêre Quorum dogma Plato in libro De uno rerum omnium principio, quem traduximus, exponit &approbat. Contra uerò Heraclitum &Protagoram à motus diuisione differere incipit. Motus duo sunt genera. Vnus secundum locum motus, secundum rei naturam alter. Latio illa alteratio haec dicitur. Lationis species duae, transitus circulatio. Quia uel de loco ad locum fit transitus, uel circa locum unum eundemque circuitus. Motus uero in ipsa rei motae natura, aut secundum substantiam, aut circa quantitatem uel qualitatem efficitur. Si secundum substantiam ad ipsum esse quid mouetur, generatio: si ad non esse, corruptio. Secundum quantitatem ad majus, incrementum, ad minus, decrementum di citur. Motus qui de qualitate in qualitatem, affectio nominatur. Sortitur deinde uaria ex uarijs qualitatibus nomina. Nam qui ad calorem calefactio: ad frigus, frigefactio, ad coloem, coloratio, similiterque de caeteris. Distinctione pręmissa quaerit Socrates, si mouentur omnia, utrum duobus illis motus generibus singula, aut uno quodam multa, duobus ada moueantur. Si uno quodam multa, sequitur non magis illa moueri quàm stare.