Latin
1177.1 to 1177.4
Ficino, Opera omnia 1177.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXIII. Prmenides in poemate quodam de uno ente statum motumque affirmat, quemadmo dum affirmabit in suppositione secunda: Hic autem in suppositione prima, motum de ipso simpliciter uno statuque negat. In poemate profecto primo quidem, inquit, ens primum unum immobileque consistere. Denique intelligentiam huic adhibuit, intelligibili summo coniunctam. In sequentibus addidit intelligentiam esse sinę motu non posse, ubi ultra statum uidetur motum quoque tribuere. Quoniam uidelicet intelligentia uersatur in uita, uita uerò est quidam motus essentiae, negatus uidelicet actus ex essentia pullulans omnis uitae, motusque principium. Intelligentia uerò est uitalis huius motionis terminus quidam, reflexioque naturam suam anim aduertens. Itaque intelligentia quatenus uersatur in uita discernitque iam plurima, motus quid esse uidet. Quatenus uerò quasi terminus progressum uitae sistit centroque refigit, status etiam iudicatur. In Theologia nostra probauimus, in omni re post primum, quatuor haec in se differre, essentiam, &esse, &uirtutem, &actionem. Hic igitur uidetur essentia quidem ad suum esse perduci, uirtus autem hinc protinus egredi atque ad actionem è uestigio progredi. Id totum motus quidam uideri potest. Vbi &status ad esse putatur, quatenus dum sequentia progrediuntur, interim prima consistunt, ac denique in suo quodam fine quiescunt. At uerò penes ipsum unum, praeter simplicem existentiam non licet, ut diximus, uirtutem, uel actionem aliquam adhibere. Per quam progressum aliquem possumus effingere, uel quietem quandam pręterea progressioni oppsitam cogitare, profecto potentia, actio, motus differentem ab uno rationem habent. Non igitur applicanda sunt uni, ut per haec unum efficiat omnia, certum est interea non permotum facere, nec fortem omnia sint mobilia. Item ne, uel motum efficiat, per motum, uel ponere motum cogamur in uno. Iam uerò tria haec modo dicta ad bonum ubique contendunt, quasi non sint ipsum bonum. Ipsum itaque bonum unumque non per aliud, sed ipsa unitate bonitateque facit &perficit omnia. Si enim ubique quod magis unum bonumque est magis, &maiora efficit atque plura, sequi tur ut ipsa propriè unitate bonitateque omnia fiant.