Latin
1179.5 to 1179.6
Ficino, Opera omnia 1179.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alia denique quantum spectat ad alia solum, hic gradus terrius. Multitudinem enim, &totum, figuramque, &in aliquo esse, motumque, &statum de uno negat, quantum, propriè spectat ad unum. At uerò idem, &alterum, simile, dissimile, aequale, inaequale, senius iunius uni aufert, &ad se, &ad alia. Neque enim sibimet est, neque caeteris idem similiter, &quae in hac sorte sequuntur. Deníque opinabile, scibile, nominabile tollituni, quantum ad alia pertinet. Omnibus enim est hac conditione prorsus incognitum, cum igiturmotus, &status, ad primum praecipuè gradum pertineant, idem uerò, &alterum potius ad secundum, meritò motum, statumque priusquam idem alterumue negauit. Praesertim quia primum ens per processum declarauit, tum se alterum, à primo tum in se alterum aliquid atque alterum, per statum uerò suum in uno declarauit identitatem, prius ergo sunt illa quam ista.