Latin
Cap. LXVI
Ficino, Opera omnia 1180
Unproofread scanNot analysed yet
Animaduertere interim, quomodo negat uni praedicamenta, dum enim negat idem aut alte rum, demit illi substantiam, dum simile atque dissimile, qualitatem, dum aequale, &inęquale, quam titatem Vbi senius aut iunius tollit quando, passionem uerò, &actionem sustulit unà cum motu, sustulit &ubi locumque dum in aliquo esse negaret, habitum quoque &relationem passim au fert, ubi nihil habere probat, cum nullo congruere, sed ultra praedicamenta decem, ens aufert quoque tran scendens, cui saltem quinque illa genera ubique conueniunt, manifestè tamen uno negato. Plerique putant praedicamenta decem rebus intelligibilibus praesertim primis esse deteriora, nihil in illis hanc esse substantiam, quae definitur uicissim opposita capere: Multoque minus illic esse, speciem atque genus, siquidem minus substantiae sint, quam ipsa prius definita substantia. Minimè omnium accidentia, siquidem exiliora sunt speciebus atque generibus. Nihil itaque inirum est praedicamenta negari de primo, si communiter de omnibus sunt negata diuinis. Neque etiam ualde mirum negare de illo species ideales, quales intellectuali etiam, &intelligibili monade inferiores existunt. In primis ergo negantur de primo prima ipsa, &lissima entis genera ideis antiqui ora, ad uitalem essentiam pertinentia. Mitto nunc quod Proclus addit, singulos deorum ordines per haec negari de primo, tanquam cunctis excelsiore, denique Parmenides in Poemate idem &alterum de uno primoque ente uerbis manifestis affirmat. Quae quidem &de eodem affirmabit in suppositione secunda. In hac uerò suppositione prima de uno negat, declarans interea super unum ens extare simpliciter unum. Vnum nec à seipso alterum est, nec idem alteri, &ab omnibus conditionibus est abso