Latin
1179.8
Ficino, Opera omnia 1179.8
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quae de his tradit, de rebus omnibus intelligi uult. Prima contra illos ratio est. Quia quemadmodum composita ab elementis dependent, ita compositorum cognitio ab elementorum cognitione perficitur. Neque enim sine causa, quae à causa sunt, cognosci possunt. Quapropter impossibile est, ignoratis elementis scire composita. Item sume compositum quoddam, ut ecce So, primam nominis Socratici syllabam. Vtrum syllaba haec utraque elementa est? An una quaedam species ex elementis congredientibus nata? Si utraque, ergo quisquis syllabam hanc, So, nouit, utraque elementa nouit.