Latin
1280.1 to 1280.4
Ficino, Opera omnia 1280.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Interrogatusque quid est so,s, &O, responde bit. Et si s, &o ignorabit, so, nunquam cognoscet. Nam qui utrunque nescit, nescit &ambo. Impossibile igitur est ignoratis elementis composita nosse. Sed dicet fortè aliquis, sylla bam, &unam quanque speciem, non elementa, sed unum quiddam praeter illa existere. Quem Socrates sic interrogat: Vtrum species haec, &syllaba partes habeat, nec ne. Si habet, totum quoddam est, &omne. Totum uerò, &omne, nihil aliud est, quàm par tes omnes, quod in numeris patet. Etenim totus numerus, nihil aliud est, quàm omnes quas continet unitates, atque ita species hęc constabit ex partibus, &partes eo ipso quod erunt totius erunt. Sicut ergo nota species, ita &elementa cognita. Nam si speciem noscit, totum &omne noscit. Sitotum &omne, nullum ipsi ex partibus eius deesse cognoscit. Ergo singulas scit partes habere, singulas itaque noscit, quas si ignorarit, utrum omnes adsint, nec ne, scire non poterit. Impossibile igitur ignoratis elementis speciem noscere. At si quis dixerit speciem ipsam unam partes nullas habere, ex eo quod elementa quibus constat, partes eius non sunt, sequitur ut simplex, &impartibilis sit. Quare sicut elementum, quia simplex, ignotum dictum fuit, ita &species ipsa quia simplex, ignota esse dicetur. Ideoque nullo modo fieri potest, ut ignoratis elementis species, quae ex his fiunt, noscantur. Quod ex eo quoque perspicue patet, quod in singulis artibus fundamentum cuiusque artis intelligendum est, elementa rerum ipsarum, de quibus ars ipsa agit, comprehendere. Alioquin labor omnis est irritus. Hoc denique confutato, Socrates iam principalem propositionis partem refellere incipit, ubi dicebatur: Scientiam esse opinionem ueram cum ratione. Tria enim rationis nomine significari possunt, aut ratio, aut per elementa rei discursus, aut definitio. Si primum, omnis opinio scientia erit. Siue enim uera uel falsa opinetur, quod sentimus sermone proferre ualemus, ergo ratione opinabitur, etiam qui falsa opinabitur. Si secundùm, quotiens quis per elementa discurret, scire dicetur. Id uerò idcirco falsum est, quia elementa discurrendo transponere potest, ordinemque peruertere, &elementa unius rei in aliam quandam referre, &uni elementum alterius accommodare. Qui uerò ista confudit, scire non est dicendus, Si tertium, id est, definitionem intelligit, &scientiam uocat opinionem ueram cum definitione, si contra illum argumentamur.