Latin
118.5 to 118.7
Ficino, Opera omnia 118.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius uirtute à corpore separabili idipsum habet, ut per operationem possit à corpore separari, ipsumque mundum uitę (ut ita dixerim) supermundanae uirtute transcendere. Quantum uerò mundi ordinem intelligentia superet, hinc apparet, quod ordo talis dispergitur tempore, intelligentia totum simul ac stabilem possidet. Ordo rursus causam suam sequitur, non assequitur, intelligentia causam assequitur ordinis, quando Deum eius artificem inuenit; ubi tam ampla capit de Deo, ut mundum deinde uelut umbram posthabeat. Rem uerò tantam non spernit, nisi qui concipit ampliora. Si tam amplus est animus hominis, cur negligatur à Deo rerum uel minimarum procuratore? Si Deum sentit animus, cur &Deus sen tiat animum, praesertim cum Deus hanc ipsam uim actionemque sentiendi animo dederit, &seruet, &ducat? Hinc Dauid interrogat: An qui plantauit aurem, non audit? Et qui finxit oculos, non considerat? Praeterea si animus ad Deum ascendit, cur non deicendat quodammodo Deus ad animum? Si quae iusta sunt, à Deo mens postulat, dum paternam poscit haeréditatem, cur non exaudiat Deus? Quid postulat à parente indulgentissimo hic natus officiosissimus? Aeternitatem. Impetrabit certem. Potest enim Deus aeternus eam tribuere, potest capere uita mentis aeternitatem, quam capit eius cognitio &uoluntas. Non enim uult nisi cognoscat, neque cognoscit etiam, nisi uiuat. Quinetiam dari debet aeternitas menti, quae &transcendit tempus, ac pro Deo aeterno despicit temporalia. Quod non modo religiosiores, uerùm etiam impij quodammodo faciunt. Nam quos non allicit amor Dei, saltem terrettimor. Quos non terret metus, suspicio saltem sollicitat. Itaque homines multi omnia omnes certè quam plurima uitae com moda temporalis abijciunt Dei amore, uel suspicione, uel metu. Deus igitur debet pro temporalibus aeterna tribuere. Nullum uerò animalium reliquorum praesentibus abstinet bonis propter futurorum desiderium. Quo fit ut homo stultissimus sit animalium omnis, atque miserrimus, si neque praesenti fruitur uita, neque futura.