Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 118.8
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec eius stultitia misera, ac stulta miseria ex eo proueniet, quia se Deo sapientissimo felicisssimoque crediderit. At enim sicut non potest quicquam ignis propinquatione fieri frigidissimum, ita non potest homo, quia solus haeret Deo sapientissimo beatissimoque, stultissimus ex hoc miserrimusque euadere, imò uerò ob hoc ipsum fit beatissimus, quod bea tissimo se coniungit. Iungit se illi, temporalia contemnendo, aeterna desiderando. Si con temnendis temporalibus fit beatus, non aliter talis efficitur, nisi aeternarum rerum adseptione. Praeterea si Deus prima &summa est uita, animal quod ipsi proprius haeret, uiuit diutius. Non autem uiuimus diutius corpore.