Latin
1182.1 to 1182.4
Ficino, Opera omnia 1182.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXX. Ostquam negauit de uno tanquam superiore identitatem, atque alteritatem ad essentiam illam Pintelligibilem pertinentia, negat deinceps, quae post illa sequuntur, similitudinem, atque dissimilitudinem? Similitudo quidem identitatem sequitur. dissimilitudo autem alteritatem, suntque minora. Post haec iterum ęqualitatem, &inaequalitatem negabit, illa post similitudinem, haec post dissimilitudinem collocatur: Illa quidem duo, ad formales intelligibilis essentiae uires pertinent, haec uerò duo ad actiones, &quasi mensuras &modos. earum uirium spectare uidentur. lam uerò in mundo intelligibili, ubi uires sunt uariae, modique multiplices inueniri quodammodo possunt, similitudo, dissimilitudo, aequalitas, inaequalitas quasi generalissima quaedam; sequentibus omnibus pro suo euiusque modo distribuenda: Mox etiam in intelligentia sua emicant eadem ut ideae. Idealis quidem similitudo, &quae sequuntur. In ipso autem uno,haec neque ut genera, uel generalissima, neque ut ideae formaliter distingui possunt. Formabit uerò Parmenides propositiones de hac materia quatuor, unum non est tibi ipsi simile, unum non est alteri simile, unum non est sibi ipsi dissimile, unum alteri cuiquam non est dissimile unum non est sibi. alijs. ue simile, ita probat. Quicquid alicui simile est, necessariò identitatis alicuius est particeps, unum uerò identitatis particeps esse non potest, non est igitur alicui, scilicet uel sibi, uel alteri simde. Profecto, sinum ipsum identitatis causa est, haec autem similitudinis est origo. Imò etiam aequalitatis ipsius. Nam aequalia dici solent, quae quodammodo in quantitate sunt eadem, &similia rursus, quae in eadem qualitate conueniunt, eandem uidelicet speciem qualitatis adepta. Vnum uerò non particibare identitatem in superioribus est probatum. Quoniam identitas natura quaedam differens estab uno, est igitur numerosa, quapropter si unum hanc admiserir, euadet sam multiplex, atque desinet esse simpliciter unum Posthaec unum non esse sibimet, alijsue dissimile, hac breuiter ratios ne demonstrat, Sicut similitudo ab identitate, ita dissimilitudo ab alteritate dependet. Illa namque dissimilia nominantur, quae in altera, atque altera specie qualitatis existunt. Cum igitur ipsum unum alteritatem ullam, (ut supra diximus) rollerare non possit, ne aliena &multiplicia sustinens unum iam esse desinat, meritò nec esse dissimile potest.