Latin
1182.5 to 1182.7
Ficino, Opera omnia 1182.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem cętera uni dissimilia, atque similia esse dixerit, loquetur quidem non admondum propriè, quoniam unum simul cum alijs non potest ad ideam, uel genus similitudinis. dissimisitudinisde referri. Rectè tamen sentiet, si modo iudicauerit caetera esse quidem dissimilia uni. quoniam nihil habeant commune cum illo, esse quoque similia quoniam unum quiddam habeant conimune inuicem ab illo susceptum, qui inquam ratione uni tatem illo uidelicet largiente participant, communique illine, atque illuc desiderio rapiuntur. Neque ta men uicissim illud simile caeteris est dicendum, quoniam similitudinem uel identitatem participa re non potest. smagines quinetiam exemplari similes appellantur, neque uicissim. Iam uerò quemadmodum ideale exemplar se habet formalem seriem suam per multos gradus subinde sequentem, sic fermè ipsum unum, bonumque ad omnes entium gradus, tanquam unius bonique particeps se ha bere uidetur, ob quam sanè comparationem. Plato in Republica ipsum unum uniuersi principium appellauit ideam boni, non quia sit species aliqua uel idea, est enim longè altius atque latius, sed quoniam (ut diximus) idea quaelibet in processibus suis, quodammodo imitatur uniuersalem omnium ab ipso bono processum.