Latin
Cap. LXXI
Ficino, Opera omnia 1183
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec ait, aequalia esse, quae semel eadem mensura metitur, ut quando pedalis mensura, pedem hunc adaequat &illum: Inaequalia uerò alia quidem uult esse commensurabilia, alia uerò incommensurabilia iudicat. Si pedale quidem lignum, ligno pedali est inaequale, sed propterea commensurabile, quoniam mensuram habet cum illo communem. Eadem namque mensura pedalis, quę semel adhibita minus hoc metitur lignum, bis admota metitur, &majus. Sed diameter lateri, non ita commensurabilis existimatur: Non enim est certa mensura, quae sub certo numero repetita, alterum adaequare, alteri perpendatur, sed tantum hoc quidem dicitur maiorem mensuram habere, illud uerd minorem. Est itaque argumen tatio ralis: Quod alicui est aequale, eandem cum illo mensuram habet, quo circa etiam identitatis est particeps, cum igitur unum identitatem participare non possit, ideoque nec eandem subire men suram, nimirum nec sibi, nec alij fit aequale. Identitatis uis amplissima est, dicimus enim aliqua inuicem eadem specie, genere, ordine, tempore, qualitate, quantitate, loco, mensura, &denique cunctis. At uerò tanquam aequalia inuicem comparantur in specie, quis enim dixerit lineam ęqualem superficiei? uel superficiem solido, uel alterationem augmento, motuiue locali: Sed dicimus potius lineam aequalem. uel inaequalem lineae, caeteraque similiter. Cum igitur negara sic de uno identitas, &alteri tas, tanquam amplissima, consequenter tanquam angustior. &inde dependens, aequalitas inaequalitasue negatur. Sin unum ipsum rebus passim multiplicibus ab illo manantibus est incomparabile quonam pacto est illis aequale, uel etiam per inaequalitatem oppositam inaequale, sed neque aequalitare indiget, cuius ratio est ab illo differens, perquam sibi sit aequale. Habet enim imò est ipsum unum aequalitate melius, atque praestantius. Neque uerò nominamus unum, quasi sit aliquid quantum, uel ad quantitatem pertinens continuam uel ad numerum, uel quasi sit monas quaedam principium numerum proportionemue cum illis aliquam habeat, per quas utique conditiones dici possit aequale. uel inaequale sed sub ipso unius nomine singularem simplicitatem, penitus indiuiduam, eminentissimamque &omnis ad alia comparationis expertem, uaticinamur. Quae quidem omnibus &singulatim unitatis causa sit, &summatim author unionis: Quicquid enim est, aut unitas quaedam est, aut ex unitatibus quibusdam constat. Id uerò munus dunaxat ab ipso simpliciter uno omnia susceperunt, caeteras uerò conditiones, quae omnes particulariores, posterioresque sunt, ab alijs quoque causis accipere potuerunt. Consirmatio superiorum.