Latin
1183.1 to 1183.4
Ficino, Opera omnia 1183.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXII. Lia aequalitatis alia unius ratio est, unum enim est absolutum: Aequalitas relatiua, aequale enim ad aequale refertur. Praeterea unius natura multitudinem prorsus excludit, aequalitatis includit, ternarium saltem: Hoc enim huic in hoc est aequale, uel illo. Item unum alicubi quidem unitatem proferens inaequale reddit, quod prius erat a quale, alicubi uerò contra addita unitare, reddit aequale, quod antea fuerat inaequale. Vbi apparet ipsum unum super aequalitatem inaequalitatemque existere, &utramque pariter procreare. Praetermisimus inter haec, sit ratio qualitatis differt ab uno, nimirum &rationem inaequalitatis ab uno differre. Cum igitur aequalitatis natura sit aliquid praeter ipsum bonum, si unum quoquomodo fiat aequale, uel sibi, uel alteri, alienamiam naturam induet, nec erit simpliciter unum: Quicquid enim apposueris uni mox subducta simplicitate tolles ipsum simpliciter unum, reddesque iam unum aliquid atque multiplex: Sin autem unum dixeris sibi, uel alijs inaequale, cum per inaequalitatem ab ipso alienim in aequale fiat, simi. iter esse desinet unum. Profectò quod est inae quale, siue sit maius plures mensuras habet, siue sit minus pauciores, utrobíque uerò. (ut ita dixerim) mensuratur per mensuram quandam seipsam ipsi accommodantem partibusque suis ipsius mensurati partes &particulas contingentem. Quaproprerunum si mensuretur multitudinem partium iam habebit nec alterius erit simpliciter unum. Neque fingere icet unum sui ipsius esse mensuram, per quam sibijpsi sit aequale, alioquin penes ipsum rationes duae, &hae quidem inter se opposicae. Katio mensurantis, ac ratio mensurati, imò &ipsa mensurae ratio quae etiam alia quàm unius ratio est: lamque nec erit simpliciter unum. Sed quis nam dixerit, primam causam rebus aequalem? Quae propter incomparabilem simplicitatem, eminentiam, potestatem, nullam cum rebus admittit communionem. Alioquin propter ciusmodi coniugium non fuerit penitus absolura. Quis iterum inaequalem, per inęqualitatem ęqualitati uicissim opposita, &circa subiectum idem se uersantem? Alioquin commercium cum rebus haud prorsus effugerit, imò &patietur oppositum, scilicet melius, ac deteriori erit opposito mancipata. Quonam igitur pacto iam erit mensura rerum? Quod ex Philebo &Theaetero Legibusque accipimus. Non erit certè mensura quaedam rebus mensurantis adhibita. Alioquin non fuerit absoluta, necita rursus erit in rebus mensura rerum, quemadmodum monas in numeris numerorum: Alioquin pars quaedam multitudinis rerum furata est imperfectior uniuerso, eritque unum quiddam coniugatum cum caeteris, quorum quodlibet propier mutuam differentiam est aliquid unum, si ita se habere impossibile est, ipsum unum neque erit una quaedam species idealis in ipso intelligibili modo: Ne praeterea caeterarum specierum perfectionibus proprijs sit orbatum, neque etiam uniuersus ille mundas, alioquin ur in Sophiste probatur, unum si torum aliquid fuerit, iam multiplex, &particeps unius potius. quàm ipsum unum est futurum.